<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:5.14.1-5.14.3</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:5.14.1-5.14.3</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="5" subtype="Book"><div type="textpart" n="14" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>S. V. B. E. V., sicut soleo, paululo tamen etiam deterius quam soleo.  <reg>te</reg> requisivi saepius, ut viderem; Romae
quia postea non fuisti quam discesseram miratus sum;
quod item nunc miror.  <reg>non</reg> habeo certum quae te res hinc maxime retrahat.  <reg>si</reg> solitudine delectare, cum scribas et aliquid agas eorum, quorum consuesti, gaudeo neque reprehendo tuum consilium.  <reg>nam</reg> nihil isto potest esse iucundius non modo miseris his temporibus et luctuosis, sed etiam tranquillis et optatis, praesertim vel animo defetigato tuo, qui nunc requiem quaerat ex magnis occupationibus, vel erudito, qui semper aliquid ex se promat, quod alios delectet, ipsum laudibus inlustret. 

</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>sin</reg> autem, sicut hinc discesseras, lacrimis ac tristitiae te tradidisti, doleo, quia doles et angere, non possum te non, si concedis, quod sentimus, ut liberius dicamus, accusare.  <reg>quid</reg> enim? tu solus aperta non videbis, qui propter acumen occultissima perspicis? tu non intelleges te querelis cotidianis nihil proficere ? non intelleges duplicari sollicitudines, quas elevare tua te prudentia postulat?

</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>quod</reg> si non possimus aliquid proficere suadendo, gratia contendimus et rogando, si quid nostra causa vis, ut istis te molestiis laxes et ad convictum nostrum redeas atque ad consuetudinem vel nostram communem vel tuam solius ac propriam.  <reg>cupio</reg> non obtundere te, si non delectare nostro studio, cupio deterrere ne permaneas in incepto.  <reg>nunc</reg> duae res istae contrariae me conturbant, ex quibus aut in altera mihi velim, si potes, obtemperes aut in altera non offendas.  <reg>vale</reg>.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>