<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:5.13.1-5.13.5</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:5.13.1-5.13.5</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="5" subtype="Book"><div type="textpart" n="13" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>quamquam</reg> ipsa consolatio litterarum tuarum mihi gratissima est (declarat enim summam benevolentiam coniunctam pari prudentia), tamen illum fructum ex iis litteris vel maximum cepi, quod te praeclare res humanas
contemnentem et optime contra fortunam paratum arma tumque cognovi; quam quidem laudem sapientiae statuo esse maximam, non aliunde pendere nec extrinsecus aut
bene aut male vivendi suspensas habere rationes.

</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>quae</reg> cogitatio cum mihi non omnino excidisset (etenim penitus insederat), vi tamen tempestatum et concursu calamitatum is erat aliquantum labefactata atque convulsa; cui te opitulari et video et id fecisse etiam proximis litteris multumque profecisse sentio.  <reg>itaque</reg> hoc saepius dicendum tibique non significandum solum sed etiam declarandum arbitror, nihil mihi esse potuisse tuis litteris gratius.

</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>ad</reg> consolandum autem cum illa valent, quae eleganter copioseque conlegisti, tum nihil plus quam quod firmitudinem gravitatemque animi tui perspexi; quam non imitari turpissimum existimo.  <reg>itaque</reg> hoc etiam fortiorem me puto quam te ipsum, praeceptorem fortitudinis, quod tu mihi videre spem non nullam habere haec aliquando futura meliora casus enim gladiatorii similitudinesque eae, tum rationes in ea disputatione a te conlectae vetabant me rei p. penitus diffidere.  <reg>itaque</reg> alterum minus mirum, fortiorem te esse, cum aliquid speres, alterum mirum, spe ulla teneri. <reg>quid</reg> est enim non ita adfectum, ut id non deletum 
exstinctumque esse fateare? <reg>circumspice</reg> omnia membra rei p., quae notissima sunt tibi; nullum reperies profecto, quod non fractum debilitatumve sit.  <reg>quae</reg> persequerer, si aut melius ea viderem quam tu vides, aut commemorare possem

sine dolore; quamquam tuis monitis praeceptisque omnis est abiciendus dolor.  

</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>ergo</reg> et domestica feremus, ut censes, et publica paulo etiam fortius fortasse quam tu ipse, qui praecipis.  <reg>te</reg> enim aliqua spes consolatur, ut scribis, nos erimus etiam in omnium desperatione fortes, ut tu tamen idem et hortaris et praecipis.  <reg>das</reg> enim mihi iucundas  recordationes  conscientiae nostrae rerumque earum, quas te in primis auctore gessimus; praestitimus enim patriae non minus certe quam debuimus, plus profecto quam est ab animo cuiusquam aut consilio hominis
postulatum.

</p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p><reg>ignosces</reg> mihi de me ipso aliquid praedicanti; quarum enim tu rerum cogitatione nos levare aegritudine voluisti, earum etiam commemoratione lenimur.  <reg>itaque</reg>, ut mones, quantum potero, me ab omnibus molestiis et angoribus abducam transferamque animum ad ea, quibus secundae res ornantur, adversae adiuvantur, tecumque et ero tantum quantum patietur utriusque aetas et valetudo, et si esse una minus poterimus quam volemus, animorum tamen coniunctione iisdemque studiis ita fruemur, ut numquam
non una esse videamur.

</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>