<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:5.12.1-5.12.3</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:5.12.1-5.12.3</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="5" subtype="Book"><div type="textpart" n="12" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>Coram me tecum eadem haec agere saepe conantem deterruit pudor quidam paene subrusticus, quae nunc expromam absens audacius; epistula enim non erubescit.
<reg>ardeo</reg> cupiditate incredibili neque, ut ego arbitror, reprehendenda, nomen ut nostrum scriptis inlustretur et celebretur tuis. <reg>quod</reg> etsi mihi saepe ostendisti te esse facturum, tamen ignoscas velim huic festinationi meae.  <reg>genus</reg> enim
scriptorum tuorum etsi erat semper a me vehementer exspectatum, tamen vicit opinionem meam meque ita vel cepit vel incendit, ut cuperem quam celerrime res nostras monumentis commendari tuis. <reg>neque</reg> enim me solum commemoratio posteritatis ad spem quandam immortalitatis rapit, sed etiam illa cupiditas, ut vel auctoritate testimoni
tui vel indicio benevolentiae vel suavitate ingeni vivi perfruamur.

</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>neque</reg> tamen, haec cum scribebam, eram nescius quantis oneribus premerere susceptarum rerum et iam institutarum
sed, quia videbam Italici belli et civilis historiam iam a te paene esse perfectam, dixeras autem mihi te reliquas res ordiri, desse mihi nolui quin te admonerem, ut cogitares, coniunctene malles cum reliquis rebus nostra contexere an, ut multi Graeci fecerunt, Callisthenes Phocicum bellum, Timaeus Pyrrhi, Polybius Numantinum, qui omnes a perpetuis suis historiis ea, quae dixi, bella separaverunt, tu quoque item civilem coniurationem ab hostilibus externisque bellis seiungeres.  <reg>equidem</reg> ad nostram laudem non multum video interesse, sed ad properationem meam quiddam interest non te exspectare, dum ad locum venias, ac statim causam illam totam et tempus arripere; et simul, si uno in argumento unaque in persona mens tua tota versabitur, cerno iam animo, quanto omnia uberiora atque ornatiora futura sint.  <reg>neque</reg> tamen ignoro quam impudenter faciam, qui primum tibi tantum oneris imponam (potest enim mihi denegare occupatio tua), deinde etiam ut ornes me postulem.  <reg>quid</reg> si illa tibi non tanto opere videntur ornanda?

</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>sed</reg> tamen, qui semei verecundiae finis transierit, eum bene et naviter oportet esse impudentem.  <reg>itaque</reg> te plane etiam atque etiam rogo, ut et ornes ea vehementius etiam quam fortasse sentis, et in eo leges historiae neglegas gratiamque illam, de qua suavissime quodam in prooemio scripsisti, a qua te deflecti non magis potuisse demonstras quam Herculem Xenophontium illum a voluptate, eam, si me tibi vehementius commendabit, ne aspernere amorique nostro plusculum etiam, quam concedet veritas, largiare.

<milestone unit="para"/>
                        <reg>quod</reg> si te adducemus ut hoc suscipias, erit, ut mihi persuadeo, materies digna facultate et copia tua. 

</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>