<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:5.11.1-5.11.3</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:5.11.1-5.11.3</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="5" subtype="Book"><div type="textpart" n="11" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>grata</reg> tibi mea esse officia non miror; cognovi enim te gratissimum omnium, idque numquam destiti praedicare. <reg>nec</reg> enim tu mihi habuisti modo gratiam, verum etiam cumulatissime rettulisti.  <reg>quam</reg> ob rem in reliquis tuis rebus omnibus pari me studio erga te et eadem voluntate cognosces.

<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>quod</reg> mihi feminam primariam, Pompeiam, uxorem tuam,
commendas, cum Sura nostro statim tuis litteris lectis locutus sum, ut ei meis verbis diceret, ut, quicquid opus esset, mihi denuntiaret; me omnia quae ea vellet, summo studio curaque facturum.  <reg>itaque</reg> faciam eamque, si opus
esse videbitur, ipse conveniam.  <reg>tu</reg> tamen ei velim scribas, ut nullam rem neque tam magnam neque tam parvam putet quae mihi aut difficilis aut parum me digna videatur.  <reg>omnia</reg>, quae in tuis rebus agam, et non laboriosa mihi et honesta videbuntur.

<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>de</reg> Dionysio, si me amas, confice.  <reg>quamcumque</reg> ei fidem dederis, praestabo; si vero improbus fuerit, ut est, duces eum captivum in triumpho.  Dalmatis di male faciant, qui tibi molesti sunt !  <reg>sed</reg>, ut scribis, brevi capientur et inlustrabunt res tuas gestas; semper enim habiti sunt
bellicosi.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>