<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:5.10a.2-5.10b.1</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:5.10a.2-5.10b.1</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="5" subtype="Book"><div type="textpart" n="10a" subtype="letter"><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>sed</reg> tamen, mi Cicero, quid facere possum? <reg>omnia</reg> me hercule cupio, quae tu mi imperas. <reg>meam</reg>
animadversionem et supplicium, quo usurus eram in eum, quem cepissem, remitto tibi et condono; quid illis respondere possum, qui ob sua bona direpta, navis expugnatas, fratres, liberos, parentis occisos actiones expostulant? <reg>si</reg> me hercules Appios haberem, in cuius locum suffectus sum,
tamen hoc sustinere non possem.  <reg>quid</reg> ergo est? <reg>faciam</reg> omnia sedulo, quae te sciam velle. <reg>defenditur</reg> a Q.Volusio, tuo discipulo, si forte ea res poterit adversarios fugare; in eo maxima spes est.  

</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>nos</reg>, si quid erit istic opus, defendes.
Caesar adhuc mi iniuriam facit; de meis supplicationibus et rebus gestis Dalmaticis adhuc non refert, quasi vero non iustissimi triumphi in Dalmatia res gesserim !  nam, si hoc exspectandumst, dum totum bellum conficiam, viginti oppida
sunt Dalmatiae antiqua, quae ipsi sibi asciverunt, amplius sexaginta. <reg>haec</reg> nisi omnia expugno, si mihi supplicationes non decernuntur, longe alia condicione ego sum ac ceteri imperatores  <gap reason="omitted"/> 
                     </p></div></div><div type="textpart" n="10b" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Naronae Non. Dec. a. <date when="-0045">709 (45)</date>.</seg><seg rend="salute">VATINIVS CICERONI SVO S.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><gap reason="omitted"/><reg>ego</reg> post supplicationes mihi decretas in Dalmatiam profectus sum; sex oppida vi oppugnando cepi; unum hoc, quod erat maximum, quater a me iam captum; quattuor enim turris et quattuor muros cepi et arcem eorum
totam; ex qua me nives, frigora, imbres detruserunt, indigneque, mi Cicero, oppidum captum et bellum confectum is relinquere sum coactus.  <reg>qua</reg> re te rogo, si opus erit, ad Caesarem meam causam agas meque tibi in omnis partis defendendum putes, hoc existimans, neminem te tui amantiorem habere.  <reg>vale</reg>.  D. N. Decembr. Narona.

</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>