<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:5.10a.1-5.10a.3</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:5.10a.1-5.10a.3</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="5" subtype="Book"><div type="textpart" n="10a" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>S. V. B. E. E. Q. V.  <reg>de</reg> Dionysio tuo adhuc nihil extrico, et eo minus, quod me frigus Dalmaticum, quod illinc eiecit, etiam hic refrigeravit; sed tamen non desistam,
quin illum aliquando eruam.  <reg>sed</reg> tamen omnia mi dura imperas.  <reg>de</reg> Catilio nescio quid ad me scripsisti deprecationis diligentissimae.  <reg>apage</reg> te cum nostro Sex. Servilio; nam me hercule ego quoque illum amo; sed huiusce modi vos clientis, huius modi causas recipitis? hominem unum
omnium crudelissimum, qui tot ingenuos, matresfamilias, . civis Romanos occidit, abripuit, disperdidit, regiones vastavit? <reg>simius</reg>, non semissis homo, contra me arma tulit, et eum bello cepi.  

</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>sed</reg> tamen, mi Cicero, quid facere possum? <reg>omnia</reg> me hercule cupio, quae tu mi imperas. <reg>meam</reg>
animadversionem et supplicium, quo usurus eram in eum, quem cepissem, remitto tibi et condono; quid illis respondere possum, qui ob sua bona direpta, navis expugnatas, fratres, liberos, parentis occisos actiones expostulant? <reg>si</reg> me hercules Appios haberem, in cuius locum suffectus sum,
tamen hoc sustinere non possem.  <reg>quid</reg> ergo est? <reg>faciam</reg> omnia sedulo, quae te sciam velle. <reg>defenditur</reg> a Q.Volusio, tuo discipulo, si forte ea res poterit adversarios fugare; in eo maxima spes est.  

</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>nos</reg>, si quid erit istic opus, defendes.
Caesar adhuc mi iniuriam facit; de meis supplicationibus et rebus gestis Dalmaticis adhuc non refert, quasi vero non iustissimi triumphi in Dalmatia res gesserim !  nam, si hoc exspectandumst, dum totum bellum conficiam, viginti oppida
sunt Dalmatiae antiqua, quae ipsi sibi asciverunt, amplius sexaginta. <reg>haec</reg> nisi omnia expugno, si mihi supplicationes non decernuntur, longe alia condicione ego sum ac ceteri imperatores  <gap reason="omitted"/> 
                     </p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>