<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:4.7.1-4.7.6</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:4.7.1-4.7.6</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="4" subtype="Book"><div type="textpart" n="7" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>etsi</reg> eo te adhuc consilio usum intellego, ut id reprehendere non audeam, .non quin ab eo ipse dissentiam, sed quod ea te sapientia esse iudicem, ut meum consilium non anteponam tuo, tamen et amicitiae nostrae vetustas et tua summa erga me benevolentia, quae mihi iam a pueritia tua
cognita est, me hortata est ut ea scriberem ad te, quae et saluti tuae conducere arbitrarer et non aliena esse ducerem a dignitate.

<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>ego</reg> eum te esse, qui horum malorum initia multo ante  videris, consulatum magnificentissime atque optime gesseris,
praeclare memini; sed idem etiam illa vidi, neque te consilium civilis belli ita gerendi nec copias Cn. Pompei nec genus exercitus probare semperque summe diffidere; qua in sententia me quoque fuisse memoria tenere te arbitror. <reg>itaque</reg> neque tu multum interfuisti rebus gerendis et ego

id semper egi, ne interessem ; non enim iis rebus pugna bamus, quibus valere poteramus, consilio, auctoritate, causa, quae erant in nobis superiora, sed lacertis et viribus, quibus pares non eramus.  <reg>victi</reg> sumus igitur aut, si vinci dignitas non potest, fracti certe et abiecti.  <reg>in</reg> quo tuum consilium nemo potest non maxime laudare, quod cum spe vincendi simul abiecisti certandi etiam cupiditatem ostendistique sapientem et bonum civem initia belli civilis invitum suscipere, extrema libenter non persequi. </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>qui</reg> non idem consilium quod tu secuti sunt, eos video in duo genera esse distractos ; aut enim renovare bellum conati sunt, ii qui se in Africam contulerunt, aut quem ad modum nos victori sese crediderunt. <reg>medium</reg> quoddam tuum consilium fuit qui hoc fortasse humilis animi duceres, illud pertinacis. <reg>fateor</reg> a plerisque vel dicam ab omnibus sapiens tuum consilium, a multis etiam magni ac fortis animi iudicatum ; sed habet ista ratio, ut mihi quidem videtur, quendam modum, praesertim cum nihil tibi deesse arbitrer ad tuas fortunas omnis obtinendas praeter voluntatem.  <reg>sic</reg> enim intellexi, nihil aliud esse quod dubitationem adferret ei, penes quem est potestas, nisi quod vereretur ne tu illud beneficium omnino non putares.  <reg>de</reg> quo quid sentiam nihil attinet
dicere, cum appareat, ipse quid fecerim. </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>sed</reg> tamen, si iam ita constituisses, ut abesse perpetuo malles quam ea, quae nolles, videre, tamen id cogitare deberes, ubicumque esses, te fore in eius ipsius, quem fugeres, potestate.  <reg>qui</reg> si facile passurus esset te carentem patria et fortunis tuis quiete et libere vivere, cogitandum tibi tamen esset Romaene et domi tuae, cuicuimodi res esset, an Mitylenis aut Rhodi malles vivere.  <reg>sed</reg> cum ita late pateat eius potestas, quem 
veremur, ut terrarum orbem complexa sit, nonne mavis sine periculo tuae domi esse quam cum periculo alienae? <reg>equidem</reg>, etiam si oppetenda mors esset, domi atque in patria mallem quam in externis atque alienis locis. <reg>hoc</reg> idem omnes, qui te diligunt, sentiunt ; quorum est magna pro tuis maximis clarissimisque virtutibus multitudo. </p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p><reg>habemus</reg> etiam rationem rei familiaris tuae, quam dissipari nolumus.
<reg>nam</reg>, etsi nullam potest accipere iniuriam, quae futura perpetua sit, propterea quod neque is, qui tenet rem publicam, patietur neque ipsa res publica, tamen impetum praedonum in tuas fortunas fieri nolo ; ii autem qui essent, auderem scribere, nisi te intellegere confiderem.

<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p><reg>hic</reg> te unius sollicitudines, unius etiam multae et assiduae lacrimae, C. Marcelli, fratris optimi, deprecantur.  <reg>nos</reg>
cura et dolore proximi sumus, precibus tardiores, quod ius adeundi, cum ipsi deprecatione eguerimus, non habemus ; gratia tantum possumus quantum victi ; sed tamen consilio, studio Marcello non desumus.  A tuis reliquis non adhibemur ; ad omnia parati sumus.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>