<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:4.6.1-4.7.3</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:4.6.1-4.7.3</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="4" subtype="Book"><div type="textpart" n="6" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>ego</reg> vero, Servi, vellem, ut scribis, in meo gravissimo casu adfuisses; quantum enim praesens me adiuvare potueris et consolando et prope aeque dolendo, facile ex eo
intellego, quod litteris lectis aliquantum adquievi.  nam et ea scripsisti, quae levare luctum possent, et in me consolando non mediocrem ipse animi dolorem adhibuisti.  Servius tamen tuus omnibus officiis, quae illi tempori tribui potuerunt, declaravit et quanti ipse me faceret et quam suum

talem erga me animum tibi gratum putaret fore.  <reg>cuius</reg> officia iucundiora scilicet saepe mihi fuerunt, numquam tamen gratiora.  <reg>me</reg> autem non oratio tua solum et societas paene aegritudinis, sed etiam auctoritas consolatur; turpe enim esse existimo me non ita ferre casum meum, ut tu tali sapientia praeditus ferendum putas.  <reg>sed</reg> opprimor interdum et vix resisto dolori, quod ea me solacia deficiunt, quae ceteris, quorum mihi exempla propono, simili in fortuna non defuerunt.  nam et Q. Maximus, qui filium
consularem clarum virum et magnis rebus gestis, amisit, et L. Paullus, qui duo septem diebus, et vester Galus et
M. Cato, qui summo ingenio, summa virtute filium perdidit, iis temporibus fuerunt, ut eorum luctum ipsorum dignitas

consolaretur ea, quam ex re publica consequebantur; 
</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>
mihi autem amissis ornamentis iis, quae ipse commemoras, quaeque eram maximis laboribus adeptus, unum manebat illud solacium, quod ereptum est. <reg>non</reg> amicorum negotiis, non rei publicae procuratione impediebantur cogitationes meae, nihil in foro agere libebat, aspicere curiam non poteram, existimabam, id quod erat, omnis me et industriae meae fructus et fortunae perdidisse.  <reg>sed</reg>, cum cogitarem haec mihi tecum et cum quibusdam esse communia, et cum
frangerem iam ipse me cogeremque illa ferre toleranter, ,habebam quo confugerem, ubi conquiescerem, cuius in sermone et suavitate omnis curas doloresque deponerem. <reg>nunc</reg> autem hoc tam gravi vulnere etiam illa, quae consanuisse videbantur, recrudescunt non enim, ut tum me a re publica maestum domus excipiebat, quae levaret, sic nunc domo maerens ad rem publicam confugere possum, ut in eius bonis adquiescam.  <reg>itaque</reg> et domo absum et foro, quod nec eum dolorem quem de re publica capio, domus iam consolari potest nec domesticum res publica.

<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>quo</reg> magis te exspecto teque videre quam primum cupio; maius mihi solacium adferre ratio nulla potest quam coniunctio consuetudinis sermonumque nostrorum; quamquam sperabam tuum adventum (sic enim audiebam) appropinquare.  <reg>ego</reg> autem cum multis de causis te exopto quam primum videre, tum etiam ut ante commentemur inter nos, qua ratione nobis traducendum sit hoc tempus, quod est totum ad unius voluntatem accommodandum et prudentis et liberalis et, ut perspexisse videor, nec a me alieni et tibi amicissimi.  <reg>quod</reg> cum ita sit, magnae tamen est deliberationis, quae ratio sit ineunda nobis non agendi aliquid, sed illius concessu et beneficio quiescendi.  <reg>vale</reg>.

</p></div></div><div type="textpart" n="7" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Romae post Id. Sext. a. <date when="-0046">708 (46)</date>.</seg><seg rend="salute">M. CICERO S. D. M. MARCELLO.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>etsi</reg> eo te adhuc consilio usum intellego, ut id reprehendere non audeam, .non quin ab eo ipse dissentiam, sed quod ea te sapientia esse iudicem, ut meum consilium non anteponam tuo, tamen et amicitiae nostrae vetustas et tua summa erga me benevolentia, quae mihi iam a pueritia tua
cognita est, me hortata est ut ea scriberem ad te, quae et saluti tuae conducere arbitrarer et non aliena esse ducerem a dignitate.

<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>ego</reg> eum te esse, qui horum malorum initia multo ante  videris, consulatum magnificentissime atque optime gesseris,
praeclare memini; sed idem etiam illa vidi, neque te consilium civilis belli ita gerendi nec copias Cn. Pompei nec genus exercitus probare semperque summe diffidere; qua in sententia me quoque fuisse memoria tenere te arbitror. <reg>itaque</reg> neque tu multum interfuisti rebus gerendis et ego

id semper egi, ne interessem ; non enim iis rebus pugna bamus, quibus valere poteramus, consilio, auctoritate, causa, quae erant in nobis superiora, sed lacertis et viribus, quibus pares non eramus.  <reg>victi</reg> sumus igitur aut, si vinci dignitas non potest, fracti certe et abiecti.  <reg>in</reg> quo tuum consilium nemo potest non maxime laudare, quod cum spe vincendi simul abiecisti certandi etiam cupiditatem ostendistique sapientem et bonum civem initia belli civilis invitum suscipere, extrema libenter non persequi. </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>qui</reg> non idem consilium quod tu secuti sunt, eos video in duo genera esse distractos ; aut enim renovare bellum conati sunt, ii qui se in Africam contulerunt, aut quem ad modum nos victori sese crediderunt. <reg>medium</reg> quoddam tuum consilium fuit qui hoc fortasse humilis animi duceres, illud pertinacis. <reg>fateor</reg> a plerisque vel dicam ab omnibus sapiens tuum consilium, a multis etiam magni ac fortis animi iudicatum ; sed habet ista ratio, ut mihi quidem videtur, quendam modum, praesertim cum nihil tibi deesse arbitrer ad tuas fortunas omnis obtinendas praeter voluntatem.  <reg>sic</reg> enim intellexi, nihil aliud esse quod dubitationem adferret ei, penes quem est potestas, nisi quod vereretur ne tu illud beneficium omnino non putares.  <reg>de</reg> quo quid sentiam nihil attinet
dicere, cum appareat, ipse quid fecerim. </p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>