<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:4.2.1-4.2.4</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:4.2.1-4.2.4</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="4" subtype="Book"><div type="textpart" n="2" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>A. d. <date>iii K. Maias</date> cum essem in Cumano, accepi tuas litteras; quibus lectis cognovi non satis prudenter fecisse Philotimum, qui, cum abs te mandata haberet, ut scribis de omnibus rebus, ipse ad me non venisset, litteras tuas misisset, quas intellexi breviores fuisse, quod eum perlaturum putasses.  <reg>sed</reg> tamen, postquam tuas litteras legi, Postumia tua me convenit et Servius noster.  <reg>his</reg> placuit
ut tu in Cumanum venires, quod etiam mecum ut ad te scriberem egerunt

<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>quod</reg> meum consilium exquiris, id est tale, ut capere facilius ipse possim quam alteri dare.  <reg>quid</reg> enim est quod audeam suadere tibi, homini summa auctoritate summaque prudentia?  <reg>si</reg> quid rectissimum sit quaerimus, perspicuum est, si quid maxime expediat, obscurum; sin ii sumus, qui profecto esse debemus, ut nihil arbitremur expedire nisi quod rectum honestumque sit, non potest esse
dubium, quid faciendum nobis sit.

<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>quod</reg> existimas meam causam coniunctam esse cum tua, certe similis in utroque nostrum, cum optime sentiremus, error fuit.  <reg>nam</reg> omnia utriusque consilia ad concordiam spectaverunt; qua quom ipsi Caesari nihil esset utilius,
gratiam quoque nos mire ab eo defendenda pace arbitrabamur.  <reg>quantum</reg> nos fefellerit et quem in locum res deducta sit, vides.  <reg>neque</reg> solum ea perspicis, quae geruntur quaeque iam gesta sunt, sed etiam qui cursus rerum, qui exitus futurus sit.  <reg>ergo</reg> aut probare oportet ea, quae
fiunt, aut interesse, etiam si non probes; quorum altera mihi turpis, altera etiam periculosa ratio videtur.  

</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>restat</reg>, ut discedendum putem; in quo reliqua videtur esse deliberatio, quod consilium in discessu, quae loca sequamur. <reg>omnino</reg> cum miserior res numquam accidit tum ne deliberatio quidem difficilior; nihil enim constitui potest, quod non incurrat in magnam aliquam difficultatem.  <reg>tu</reg>, si videbitur, ita censeo facias, ut, si habes iam statutum, quid tibi agendum putes, in quo non sit coniunctum consilium tuum cum meo, supersedeas hoc labore itineris.  <reg>sin</reg> autem
est quod mecum communicare velis, ego te exspectabo; tu, quod tuo commodo fiat, quam primum velim venias, sicut intellexi et Servio et Postumiae placere.  <reg>vale</reg>.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>