<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:4.12.2-4.13.2</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:4.12.2-4.13.2</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="4" subtype="Book"><div type="textpart" n="12" subtype="letter"><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>post</reg> diem tertium eius diei cum ab
Athenis proficisci in animo haberem, circiter hora decima noctis P. Postumius, familiaris eius, ad me venit et mihi nuntiavit M. Marcellum, conlegam nostrum, post cenae tempus a P. Magio Cilone, familiare eius, pugione percussum esse et duo vulnera accepisse, unum in stomacho, alterum in capite secundum aurem sperare tamen eum vivere posse; Magium se ipsum interfecisse postea; se a Marcello ad me missum esse, qui haec nuntiaret et rogaret, uti medicos ei mitterem.  <reg>itaque</reg> medicos coegi et e vestigio eo sum profectus prima luce. cum non longe a Piraeo abessem, puer Acidim obviam mihi venit cum codicillis, in quibus erat scriptum paulo ante lucem Marcellum diem suum obisse.  

</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>ita</reg> vir clarissimus ab homine deterrimo acerbissima morte est adfectus, et, cui inimici propter dignitatem pepercerant, inventus est amicus, qui ei mortem offerret.  <reg>ego</reg> tamen ad tabernaculum eius perrexi. <reg>inveni</reg>
duos libertos et pauculos servos; reliquos aiebant profugisse metu perterritos, quod dominus eorum ante tabernaculum interfectus esset.  <reg>coactus</reg> sum in eadem illa lectica, qua ipse delatus eram, meisque lecticariis in urbem eum referre ibique pro ea copia, quae Athenis erat, funus ei satis amplum faciendum curavi.  <reg>ab</reg> Atheniensibus, locum sepulturae intra urbem ut darent, impetrare non potui, quod religione se impediri dicerent, neque tamen id antea cuiquam concesserant.  <reg>quod</reg> proximum fuit, uti in quo vellemus gymnasio eum sepeliremus, nobis permiserunt. <reg>nos</reg> in nobilissimo orbi terrarum gymnasio Academiae locum delegimus ibique eum combussimus posteaque curavimus, ut eidem Athenienses in eodem loco monumentum ei marmoreum faciendum locarent.  <reg>ita</reg>, quae nostra officia fuerunt pro collegio et pro propinquitate, et vivo et mortuo omnia ei praestitimus.  <reg>vale</reg>.  D. <date>pr. K. Iun.</date> Athenis.

</p></div></div><div type="textpart" n="13" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Romae ui. in. Sext. a. <date when="-0046">708 (46)</date>.</seg><seg rend="salute">M. CICERO S. D. P. FIGVLO.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>quaerenti</reg> mihi iam diu, quid ad te potissimum scriberem, non modo certa res nulla, sed ne genus quidem litterarum usitatum veniebat in mentem.  <reg>unam</reg> enim partem et consuetudinem earum epistularum, quibus secundis rebus uti solebamus, tempus eripuerat, perfeceratque fortuna, ne quid tale scribere possem aut omnino cogitare.  <reg>relinquebatur</reg> triste quoddam et miserum et his temporibus consentaneum genus litterarum. <reg>id</reg> quoque deficiebat me, in quo debebat esse aut promissio auxili alicuius aut consolatio doloris tui.
<reg>quod</reg> pollicerer, non erat; ipse enim pari fortuna †adiectus aliorum opibus casus meos sustentabam, saepiusque mihi veniebat in mentem queri, quod ita viverem, quam gaudere,
quod viverem. 

</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>quamquam</reg> enim nulla me ipsum privatim pepulit insignis iniuria nec mihi quicquam tali tempore in
mentem venit optare, quod non ultro mihi Caesar detulerit, tamen non nihil eis conficior curis, ut ipsum, quod maneam in vita, peccare me existimem.  <reg>careo</reg> enim cum familiarissimis multis, quos aut mors eripuit nobis aut distraxit fuga, tum omnibus amicis, quorum benevolentiam nobis
conciliarat per me quondam te socio defensa res publica, versorque in eorum naufragiis et bonorum direptionibus nec audio solum, quod ipsum esset miserum, sed etiam id ipsum video, quo nihil est acerbius, eorum fortunas dissipari, quibus nos olim adiutoribus illud incendium exstinximus, et, in qua urbe modo gratia, auctoritate, gloria floruimus, in ea nunc his quidem omnibus caremus; obtinemus ipsius Caesaris summam erga nos humanitatem, sed ea plus non potest quam vis et mutatio omnium rerum atque temporum.

</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>