<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:3.4.1-3.4.2</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:3.4.1-3.4.2</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="3" subtype="Book"><div type="textpart" n="4" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>pridie</reg> Nonas Iunias, cum essem Brundisi, litteras tuas accepi, quibus erat scriptum te L. Clodio mandasse, quae illum mecum loqui velles.  Eum sane exspectabam, ut ea, quae a te adferret, quam primum cognoscerem.  <reg>meum</reg> studium erga te et officium tametsi multis iam rebus spero tibi esse cognitum, tamen in iis maxime declarabo, quibus plurimum significare potuero tuam mihi existimationem et dignitatem carissimam esse. <reg>mihi</reg> et Q. Fabius Vergilianus et C. Flaccus L. f. et diligentissime M. Octavius Cn. f. demonstravit me a te plurimi fieri; quod egomet multis argumentis iam antea iudicaram maximeque illo libro augurali, quem ad me amantissime scriptum suavissimum misisti.
<reg>mea</reg> in te omnia summa necessitudinis officia constabunt. 

</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>nam</reg> cum te ipsum, ex quo tempore tu me diligere coepisti, cotidie pluris feci, tum accesserunt etiam coniunctiones necessariorum tuorum (duo enim duarum aetatum plurimi facio, Cn. Pompeium, filiae tuae socerum, et M. Brutum, generum tuum), conlegique coniunctio praesertim tam honorifice a te approbata non mediocre vinculum mihi quidem attulisse videtur ad voluntates nostras copulandas. <reg>sed</reg> et, si Clodium convenero, ex illius sermone ad te scribam plura et ipse operam dabo te ut quam primum videam.
<reg>quod</reg> scribis tibi manendi causam eam fuisse, ut me convenires, id mihi, ne mentiar, est gratum.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>