<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:3.10.2-3.10.6</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:3.10.2-3.10.6</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="3" subtype="Book"><div type="textpart" n="10" subtype="letter"><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>
Q. Servilius perbrevis mihi a te litteras reddidit, quae mihi tamen nimis longae visae sunt; iniuriam enim mihi
fieri putabam, cum rogabar.  <reg>nollem</reg> accidisset tempus, in quo perspicere posses, quanti te, quanti Pompeium, quem
unum ex omnibus facio, ut debeo, plurimi, quanti Brutum facerem (quamquam in consuetudine cotidiana perspexisses, sicuti perspicies); sed, quoniam accidit, si quid a me praetermissum erit, commissum facinus et admissum dedecus
confitebor. 

</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>
Pomptinus, qui a te tractatus est praestanti ac singulari fide, cuius tui benefici sum ego testis, praestat tibi memoriam benevolentiamque, quam debet.  <reg>qui</reg> cum maximis suis rebus coactus a me invitissimo decessisset, tamen, ut vidit interesse tua, conscendens iam navem Epheso Laudiceam revertit.  <reg>talia</reg> te cum studia videam habiturum esse innumerabilia, plane dubitare non possum quin tibi amplitudo ista sollicitudo futura sit; si vero efficis ut censores creentur, et si ita gesseris censuram, ut et debes et potes, non tibi solum, sed tuis omnibus video in perpetuum summo te praesidio futurum.  <reg>illud</reg> pugna et enitere, ne quid nobis temporis prorogetur, ut, cum hic tibi satis fecerimus, istic quoque nostram in te benevolentiam navare possimus.

<milestone unit="para"/> 
                     </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>quae</reg> de hominum atque ordinum omnium erga te studiis scribis ad me, minime mihi miranda et maxime iucunda acciderunt, eademque ad me perscripta sunt a familiaribus meis.  <reg>itaque</reg> capio magnam voluptatem, cum tibi, cuius mihi amicitia non solum ampla sed etiam iucunda est, ea tribui, quae debeantur, tum vero remanere etiam nunc in civitate nostra studia prope omnium consensu erga fortis et industrios viros, quae mihi ipsi una semper tributa merces est laborum et vigiliarum mearum.

<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p><reg>illud</reg> vero mihi permirum accidit, tantam temeritatem fuisse in eo adulescente, cuius ego salutem in duobus capitis iudiciis summa contentione defendi, ut tuis inimicitiis suscipiendis oblivisceretur prope omnium fortunarum ac 
rationum suarum, praesertim cum tu omnibus vel ornamentis vel praesidiis redundares, ipsi, ut levissime dicam, multa dessent.  <reg>cuius</reg> sermo stultus et puerilis erat iam ante ad me a M. Caelio, familiari nostro, perscriptus; de quo item
sermone multa scripta sunt abs te.  <reg>ego</reg> autem citius cum eo, qui tuas inimicitias suscepisset, veterem coniunctionem diremissem quam novam conciliassem; neque enim de meo erga te studio dubitare debes, neque id est obscurum cuiquam in provincia nec Romae fuit.

<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p><reg>sed</reg> tamen significatur in tuis litteris suspicio quaedam et dubitatio tua, de qua alienum tempus est mihi tecum
expostulandi, purgandi autem mei necessarium.  Ubi enim ego cuiquam legationi fui impedimento, quo minus Romam ad laudem tuam mitteretur? aut in quo potui, si te palam
odissem, minus quod tibi obesset facere, si clam, magis aperte inimicus esse?  <reg>quod</reg> si essem ea perfidia, qua sunt ii, qui in nos haec conferunt, tamen ea stultitia certe non fuissem, ut aut in obscuro odio apertas inimicitias aut, in quo tibi nihil nocerem, summam ostenderem voluntatem
nocendi.  <reg>ad</reg> me adire quosdam memini, nimirum ex Epicteto, qui dicerent nimis magnos sumptus legatis decerni.  <reg>quibus</reg> ego non tam imperavi quam censui sumptus legatis quam maxime ad legem Corneliam decernendos; atque in eo ipso me non perseverasse testes sunt rationes
civitatum, in quibus, quantum quaeque voluit, legatis tuis datum. induxit.  
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>