<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:2.5.2-2.6.2</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:2.5.2-2.6.2</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="2" subtype="Book"><div type="textpart" n="5" subtype="letter"><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>unum</reg> illud nescio, gratulerne tibi an timeam, quod mirabilis est exspectatio reditus tui, non quo verear ne tua virtus opinioni hominum non respondeat, sed me hercule ne, cum veneris, non habeas iam, quod cures; ita sunt omnia debilitata et iam prope exstincta.  <reg>sed</reg> haec ipsa nescio rectene sint litteris commissa; qua re cetera cognosces ex aliis.  <reg>tu</reg> tamen, sive
habes aliquam spem de re publica sive desperas, ea para, meditare, cogita, quae esse in eo civi ac viro debent, qui sit rem publicam adflictam et oppressam miseris temporibus ac perditis moribus in veterem dignitatem et libertatem
vindicaturus.
</p></div></div><div type="textpart" n="6" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Romae a. <date when="-0053">701 (53)</date>.</seg><seg rend="salute">M. CICERO S. D. C. CVRIONI.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>nondum</reg> erat auditum te ad Italiam adventare, cum Sex. Villium, Milonis mei familiarem, cum his ad te litteris
misi.  <reg>sed</reg> tamen, cum adpropinquare tuus adventus putaretur, et te iam ex Asia Romam versus profectum esse constaret, magnitudo rei fecit, ut non vereremur ne nimis cito mitteremus, cum has quam primum ad te perferri litteras magno opere vellemus. <reg>ego</reg>, si mea in te essent officia
solum, Curio, tanta, quanta magis a te ipso praedicari quam a me ponderari solent, verecundius a te, si quae magna res mihi petenda esset, contenderem; grave est enim homini pudenti petere aliquid magnum ab eo, de quo se bene meritum putet, ne id, quod petat, exigere magis quam
rogare et in mercedis potius quam benefici loco numerare
videatur.  

</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>sed</reg>, quia tua in me vel nota omnibus vel ipsa novitate meorum temporum clarissima et maxima beneficia exstiterunt, estque animi ingenui, cui multum debeas, eidem plurimum velle debere, non dubitavi id a te per litteras petere, quod mihi omnium esset maximum maximeque necessarium.  <reg>neque</reg> enim sum veritus ne sustinere tua in me vel innumerabilia non possem, cum praesertim confiderem nullam esse gratiam tuam, quam non vel capere animus meus in accipiendo vel in remunerando cumulare atque
inlustrare posset. 

<milestone unit="para"/>
                     </p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>