<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:2.18.1-2.18.3</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:2.18.1-2.18.3</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="2" subtype="Book"><div type="textpart" n="18" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>officium</reg> meum erga Rhodonem ceteraque mea studia, quae tibi ac tuis praestiti, tibi, homini gratissimo, grata esse vehementer gaudeo, mihique scito in dies maiori curae
esse dignitatem tuam; quae quidem a te ipso integritate et clementia tua sic amplificata est, ut nihil addi posse videatur.  

</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>sed</reg> mihi magis magisque cotidie de rationibus tuis cogitanti placet illud meum consilium, quod initio Aristoni nostro, ut ad me venit, ostendi, gravis te suscepturum inimicitias, si adulescens potens et nobilis a te ignominia adfectus esset.  <reg>et</reg> hercule sine dubio erit ignominia; habes enim neminem honoris gradu superiorem; ille autem, ut omittam nobilitatem, hoc ipso vincit viros optimos hominesque innocentissimos, legatos tuos, quod et quaestor est et quaestor tuus. <reg>nocere</reg> tibi iratum neminem posse perspicio, sed tamen tris fratres summo loco natos, promptos, non indisertos, te nolo habere iratos, iure praesertim; quos video deinceps tribunos pl. per triennium fore.  

</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>tempora</reg> autem rei publicae qualia futura sint, quis scit? mihi quidem turbulenta videntur fore.  <reg>cur</reg> ego te velim incidere in terrores tribunicios, praesertim cum sine cuiusquam reprehensione quaestoriis legatis quaestorem possis anteferre?  <reg>qui</reg> si dignum se maioribus suis praebuerit, ut spero et opto, tua laus ex aliqua parte fuerit; sin quid offenderit, sibi totum, nihil tibi offenderit.

<milestone unit="para"/>
                        <reg>quae</reg> mihi veniebant in mentem, quae ad te pertinere arbitrabar, quod in Ciliciam proficiscebar, existimavi me ad te oportere scribere; tu quod egeris, id velim di adprobent; sed, si me audies, vitabis inimicitias et posteritatis otio consules.

</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>