<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:2.16.1-2.16.7</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:2.16.1-2.16.7</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="2" subtype="Book"><div type="textpart" n="16" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>Magno dolore me adfecissent tuae litterae, nisi iam et ratio ipsa depulisset omnis molestias et diuturna desperatione rerum obduruisset animus ad dolorem novum.  <reg>sed</reg> tamen, qua re acciderit ut ex meis superioribus litteris id
suspicarere, quod scribis, nescio; quid enim in illis fuit praeter querelam temporum? quae non meum animum
magis sollicitum habent quam tuum.  <reg>nam</reg> non eam cognovi aciem ingeni tui, quod ipse videam, te id ut non putem videre; illud miror, adduci potuisse te, qui me penitus nosse deberes, ut existimares aut me tam improvidum, qui ab excitata fortuna ad inclinatam et prope iacentem desciscerem, aut tam inconstantem, ut conlectam gratiam florentissimi hominis effunderem a meque ipse deficerem et, quod initio semperque fugi, civili bello interessem.  <reg>quod</reg> est igitur meum 'triste consilium'?  

</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>ut</reg> discederem fortasse in aliquas solitudines.  Nosti enim non
modo stomachi mei, cuius tu similem quondam habebas, sed etiam oculorum in hominum insolentium indignitate fastidium.  <reg>accedit</reg> etiam molesta haec pompa lictorum meorum nomenque imperi, quo appellor.  <reg>eo</reg> si onere carerem, quamvis parvis Italiae latebris contentus essem; sed incurrit haec nostra laurus non solum in oculos, sed iam etiam in voculas malevolorum.  <reg>quod</reg> cum ita esset, nil
tamen umquam de profectione nisi vobis approbantibus cogitavi.  <reg>sed</reg> mea praediola tibi nota sunt; in his mihi necesse est esse, ne amicis molestus sim.  <reg>quod</reg> autem in maritimis facillime sum, moveo non nullis suspicionem velle me navigare; quod tamen fortasse non nollem, si possem
ad otium; nam ad bellum quidem qui convenit? praesertim contra eum, cui spero me satis fecisse, ab eo, cui iam satis fieri nullo modo potest.  

</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>deinde</reg> sententiam meam tu facillime perspicere potuisti iam ab illo tempore, cum in Cumanum mihi obviam venisti.  <reg>non</reg> enim te celavi sermonem T. Ampi; vidisti, quam abhorrerem ab urbe relinquenda, cum audissem; nonne tibi adfirmavi quidvis me potius perpessurum quam ex Italia ad bellum civile exiturum?  <reg>quid</reg> ergo accidit, cur consilium mutarem? nonne omnia potius, ut in sententia permanerem?  <reg>credas</reg>
hoc mihi velim, quod puto te existimare, me ex his miseriis nihil aliud quaerere nisi ut homines aliquando intellegant me nihil maluisse quam pacem, ea desperata nihil tam fugisse quam arma civilia.  <reg>huius</reg> me constantiae puto fore ut numquam paeniteat.  <reg>etenim</reg> memini in hoc genere
gloriari solitum esse familiarem nostrum, Q Hortensium, quod numquam bello civili interfuisset; hoc nostra laus erit inlustrior, quod illi tribuebatur ignaviae, de nobis id existimari posse non arbitror.  

</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>nec</reg> me ista terrent, quae mihi a te ad timorem fidissime atque amantissime proponuntur. <reg>nulla</reg> est enim acerbitas, quae non omnibus hac orbis terrarum perturbatione impendere videatur; quam quidem ego a re publica meis privatis et domesticis incommodis libentissime vel istis ipsis, quae tu me mones ut caveam,
redemissem.  

</p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p><reg>filio</reg> meo, quem tibi carum esse gaudeo, si erit ulla res publica, satis amplum patrimonium relinquam in memoria nominis mei; sin autem nulla erit, nihil accidet ei separatim a reliquis civibus.  <reg>nam</reg> quod rogas ut respiciam generum meum, adulescentem optimum mihique carissimum, an dubitas, qui scias quanti cum illum tum vero Tulliam meam faciam, quin ea me cura vehementissime sollicitet, et eo magis, quod in communibus miseriis hac tamen oblectabar specula, Dolabellam meum vel potius nostrum fore ab iis molestiis, quas liberalitate sua contraxerat, liberum? <reg>velim</reg> quaeras, quos ille dies sustinuerit, in urbe dum fuit, quam acerbos sibi, quam mihimet ipse socero non
honestos. 

</p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p><reg>itaque</reg> neque ego hunc Hispaniensem casum exspecto, de quo mihi exploratum est ita esse, ut tu scribis, neque quicquam astute cogito.  <reg>si</reg> quando erit civitas, erit profecto nobis locus; sin autem non erit, in easdem solitudines tu ipse, ut arbitror, venies, in quibus nos consedisse audies.  <reg>sed</reg> ego fortasse vaticinor et haec omnia meliores habebunt exitus.  <reg>recordor</reg> enim desperationes eorum, qui senes erant adulescente me.  Eos ego fortasse nunc imitor et utor aetatis vitio.  <reg>velim</reg> ita sit; sed tamen—.

<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p><reg>togam</reg> praetextam texi Oppio puto te audisse; nam Curtius noster dibaphum cogitat, sed eum infector moratur. <reg>hoc</reg> aspersi, ut scires me tamen in stomacho solere ridere. 
<reg>de</reg> re Dolabellae quod scripsi, suadeo videas, tamquam si tua res agatur. <reg>extremum</reg> illud erit: <reg>nos</reg> nihil turbulenter, nihil temere faciemus; te tamen oramus, quibuscumque erimus in terris, ut nos liberosque nostros ita tueare, ut
amicitia nostra et tua fides postulabit.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>