<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:2.13.1-2.14.1</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:2.13.1-2.14.1</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="2" subtype="Book"><div type="textpart" n="13" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>raras</reg> tuas quidem (fortasse enim non perferuntur), sed suavis accipio litteras; vel quas proxime acceperam, quam prudentis, quam multi et offici et consili!  <reg>etsi</reg> omnia sic constitueram mihi agenda, ut tu admonebas tamen conio firmantur nostra consilia, cum sentimus prudentibus fideliterque suadentibus idem videri.  

</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>ego</reg> Appium, ut saepe tecum locutus sum, valde diligo meque ab eo diligi statim coeptum esse, ut simultatem deposuimus, sensi; nam et honorificus in me cos. fuit et suavis amicus et studiosus
studiorum etiam meorum; mea vero officia ei non defuisse tu es testis, quoi iam <foreign xml:lang="greek">kwmiko\s martu/s</foreign> ut opinor, accedit Phania, et me hercule etiam pluris eum feci, quod te amari ab eo sensi.  <reg>iam</reg> me Pompei totum esse scis; Brutum a me amari intellegis.  <reg>quid</reg> est causae cur mihi non in optatis
sit complecti hominem florentem aetate, opibus, honoribus, ingenio, liberis, propinquis, adfinibus, amicis, conlegam meum praesertim et in ipsa collegi laude et scientia studiosum mei?  <reg>haec</reg> eo pluribus scripsi, quod non nihil significabant tuae litterae subdubitare, qua essem erga illum
voluntate.  <reg>credo</reg> te audisse aliquid.  <reg>falsum</reg> est, mihi crede, si quid audisti.  <reg>genus</reg> institutorum et rationum mearum dissimilitudinem non nullam habet cum illius administratione provinciae; ex eo quidam suspicati fortasse sunt animorum contentione, non opinionum dissensione me
ab eo discrepare; nihil autem feci umquam neque dixi,
quod contra illius existimationem esse vellem, post hoc negotium autem et temeritatem nostri Dolabellae deprecatorem me pro illius periculo praebeo.

<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>erat</reg> in eadem epistula 'veternus civitatis.'  <reg>gaudebam</reg> sane et congelasse nostrum amicum laetabar otio. <reg>extrema</reg> pagella pupugit me tuo chirographo.  <reg>quid</reg> ais? Caesarem nunc defendit 'Curio? quis hoc putaret praeter me? nam, ita vivam, putavi.  <reg>di</reg> immortales, quam ego risum nostrum desidero!  <reg>mihi</reg> erat in animo, quoniam iuris dictionem confeceram, civitates locupletaram, publicanis etiam superioris lustri reliqua sine sociorum ulla querela conservaram, privatis, summis infimis, fueram iucundus, proficisci in Ciliciam Nonis Mais et, cum prima aestiva attigissem militemque conlocassem, decedere ex senatus consulto.  <reg>cupio</reg> te aedilem videre, miroque desiderio me urbs adficit et omnes mei tuque in primis.

</p></div></div><div type="textpart" n="14" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Laudiceae m. Febr. a. <date when="-0050">704 (50)</date>.</seg><seg rend="salute">M. CICERO IMP. S. D. M CAELIO AEDILI CVRVLI.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>M. Fadio, viro optimo et homine doctissimo, familiarissime utor mirificeque eum diligo cum propter summum ingenium eius summamque doctrinam tum propter singularem modestiam.  <reg>eius</reg> negotium sic velim suscipias, ut si esset res mea  Novi ego vos magnos patronos; hominem occidat oportet, qui vestra opera uti velit.  <reg>sed</reg> in hoc homine nullam accipio excusationem.  <reg>omnia</reg> relinques, si me amabis, cum tua opera Fadius uti volet.
<reg>ego</reg> res Romanas vehementer exspecto et desidero in
primisque quid agas scire cupio; nam iam diu propter hiemis magnitudinem nihil novi ad nos adferebatur.

</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>