<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:2.11.2-2.12.3</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:2.11.2-2.12.3</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="2" subtype="Book"><div type="textpart" n="11" subtype="letter"><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>de</reg> pantheris per eos, qui venari solent, agitur mandatu meo diligenter; sed mira paucitas est, et eas, quae sunt, valde aiunt queri, quod nihil cuiquam insidiarum in mea
provincia nisi sibi fiat.  <reg>itaque</reg> constituisse dicuntur in Cariam ex nostra provincia decedere.  <reg>sed</reg> tamen sedulo fit et in primis a Patisco.  <reg>quicquid</reg> erit, tibi erit, sed quid esset plane nesciebamus.  <reg>mihi</reg> me hercule magnae curae est aedilitas tua; ipse dies me admonebat; scripsi enim
haec ipsis Megalensibus.  <reg>tu</reg> velim ad me de omni rei publicae statu quam diligentissime perscribas; ea enim certissima putabo, quae ex te cognoro.
</p></div></div><div type="textpart" n="12" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. in castris in Cilicia paulo ante <date>vi K. Quint.</date> a. 704 (50).</seg><seg rend="salute">M. CICERO IMP. S. D. M CAELIO AEDILI CVRVLI</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>sollicitus</reg> equidem eram de rebus urbanis; ita tumultuosae contiones, ita molestae Quinquatrus adferebantur (nam citeriora nondum audiebamus); sed tamen nihil me magis sollicitabat quam in iis molestiis non me, si quae ridenda essent, ridere tecum; sunt enim multa, sed ea non audeo scribere.  <reg>illud</reg> moleste fero, nihil me adhuc his de rebus habere tuarum litterarum.  <reg>qua</reg> re etsi, cum tu haec leges, ego iam annuum munus confecero, tamen obviae mihi velim sint tuae litterae, quae me erudiant de omni re publica, ne hospes plane veniam.  <reg>hoc</reg> melius quam tu facere nemo potest.

<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>
Diogenes tuus, homo modestus, a me cum Philone Pessinunte discessit.  <reg>iter</reg> habebant ad Adiatorigem, quamquam omnia nec benigna nec copiosa cognorant. <reg>urbem</reg>, urbem, mi Rufe, cole et in ista luce vive; omnis peregrinatio, quod ego ab adulescentia iudicavi, obscura et sordidast iis, quorum industria Romae potest inlustris esse. <reg>quod</reg> cum probe scirem, utinam in sententia permansissem! cum una me hercule ambulatiuncula atque uno sermone
nostro omnis fructus provinciae non confero.  

</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>spero</reg> me integritatis laudem consecutum; non erat minor ex contemnenda quam est ex conservata provincia.  '<reg>spem</reg> triumphi?' inquis.  <reg>satis</reg> gloriose triumpharem; non essem quidem tam diu in desiderio rerum mihi carissimarum.
<reg>sed</reg>, ut spero, propediem te videbo; tu mihi obviam mitte epistulas te dignas.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>