<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:2.11.1-2.11.2</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:2.11.1-2.11.2</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="2" subtype="Book"><div type="textpart" n="11" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>putaresne</reg> umquam accidere posse, ut mihi verba dessent, neque solum ista vestra oratoria, sed haec etiam levia nostratia?  <reg>desunt</reg> autem propter hanc causam, quod mirifice sum sollicitus, quidnam de provinciis decernatur. <reg>mirum</reg> me desiderium tenet urbis, incredibile meorum
atque in primis tui, satietas autem provinciae, vel quia videmur eam famam consecuti ut non tam accessio quaerenda quam fortuna metuenda sit, vel quia totum negotium non est dignum viribus nostris, qui maiora onera in re publica sustinere et possim et soleam, vel quia belli magni timor
impendet, quod videmur effugere, si ad constitutam diem decedemus.


<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>de</reg> pantheris per eos, qui venari solent, agitur mandatu meo diligenter; sed mira paucitas est, et eas, quae sunt, valde aiunt queri, quod nihil cuiquam insidiarum in mea
provincia nisi sibi fiat.  <reg>itaque</reg> constituisse dicuntur in Cariam ex nostra provincia decedere.  <reg>sed</reg> tamen sedulo fit et in primis a Patisco.  <reg>quicquid</reg> erit, tibi erit, sed quid esset plane nesciebamus.  <reg>mihi</reg> me hercule magnae curae est aedilitas tua; ipse dies me admonebat; scripsi enim
haec ipsis Megalensibus.  <reg>tu</reg> velim ad me de omni rei publicae statu quam diligentissime perscribas; ea enim certissima putabo, quae ex te cognoro.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>