<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:2.10.1-2.10.4</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:2.10.1-2.10.4</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="2" subtype="Book"><div type="textpart" n="10" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>tu</reg> vide, quam ad me litterae non perferantur; non enim possim adduci ut abs te, postea quam aedilis es factus, nullas putem datas, praesertim cum esset tanta res tantae
gratulationis, de te, quia quod sperabam, de Hillo (balbus enim sum), quod non putaram.  <reg>atqui</reg> sic habeto, nullam me epistulam accepisse tuam post comitia ista praeclara, quae me laetitia extulerunt; ex quo vereor ne idem eveniat in meas litteras.  <reg>equidem</reg> numquam domum misi unam
epistulam quin esset ad te altera, nec mihi est te iucundius quicquam nec carius.  <reg>sed</reg> (balbi non sumus) ad rem redeamus.

</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>ut</reg> optasti, ita est; velles enim, ais, tantum modo ut haberem negoti, quod esset ad laureolam satis, Parthos times, quia diffidis copiis nostris.  <reg>ergo</reg> ita accidit; nam Parthico bello nuntiato locorum quibusdam angustiis et
natura montium fretus ad Amanum exercitum adduxi satis probe ornatum auxiliis et quadam auctoritate apud eos, qui me non norant, nominis nostri; multum est enim in his locis: '<reg>hicine</reg> est ille, qui urbem? quem senatus?' nosti cetera.  Cum venissem ad Amanum, qui mons mihi cum Bibulo communis est divisus aquarum divertiis, Cassius noster, quod mihi magnae voluptati fuit, feliciter ab Antiochea hostem re iecerat, Bibulus provinciam acceperat.

</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>interea</reg> cum meis copiis omnibus vexavi Amaniensis, hostis sempiternos; multi occisi, capti, reliqui dissipati; castella munita improviso adventu capta et incensa.  <reg>ita</reg> victoria iusta imperator appellatus apud Issum, quo in loco, saepe ut ex te audivi, Clitarchus tibi narravit Dareum ab Alexandro esse superatum, abduxi exercitum ad infestissimam Ciliciae partem.  <reg>ibi</reg> quintum et vicesimum iam diem aggeribus, viniis, turribus oppugnabam oppidum munitissimum, Pindenissum, tantis opibus tantoque negotio, ut mihi ad summam gloriam nihil desit nisi nomen oppidi.  

</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>quod</reg>
si, ut spero, cepero, tum vero litteras publice mittam; haec ad te in praesenti scripsi, ut sperares te adsequi id, quod optasses.  <reg>sed</reg> ut redeam ad Parthos, haec aestas habuit hunc exitum satis felicem; ea, quae sequitur, magno est in timore.  <reg>qua</reg> re, mi Rufe, vigila, primum ut mihi succedatur ; sin id erit, ut scribis et ut ego arbitror, spissius, illud, quod facile est, ne quid mihi temporis prorogetur.  <reg>de</reg> re publica ex tuis litteris, ut antea tibi scripsi, cum praesentia
tum etiam futura magis exspecto.  <reg>qua</reg> re, ut ad me omnia quam diligentissime perscribas, te vehementer rogo.


</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>