<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:16.9.3-16.9.4</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:16.9.3-16.9.4</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="16" subtype="Book"><div type="textpart" n="9" subtype="letter"><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>nunc</reg> quid ego te

horter ut omnem diligentiam adhibeas ad convalescendum?
<reg>tuam</reg> prudentiam, temperantiam, amorem erga me novi ;
scio te omnia facturum ut nobiscum quam primum sis, sed tamen ita velim, ut ne quid properes.  <reg>symphoniam</reg> Lysonis vellem vitasses, ne in quartam hebdomada incideres ; sed quoniam pudori tuo maluisti obsequi quam valetudini, reliqua cura.  Curio misi ut medico honos haberetur et
tibi daret quod opus esset me cui iussisset curaturum. Ecum et mulum Brundisi tibi reliqui.  Romae vereor ne e<date>x K. Ian.</date> magni tumultus sint.  <reg>nos</reg> agemus omnia modice. </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>reliquum</reg> est ut te hoc rogem et a te petam ne

temere naviges (solent nautae festinare quaestus sui causa),
cautus sis, mi Tiro (mare magnum et difficile tibi restat), si poteris, cum Mescinio (caute is solet navigare), si minus, cum honesto aliquo homine, cuius auctoritate navicularius moveatur.  <reg>in</reg> hoc omnem diligentiam si adhibueris teque nobis incolumem steteris, omnia a te habebo.  <reg>etiam</reg> atque
etiam, noster Tiro, vale.  Medico, Curio, Lysoni de te scripsi diligentissime.  <reg>vale</reg>, salve.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>