<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:16.7.1-16.9.3</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:16.7.1-16.9.3</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="16" subtype="Book"><div type="textpart" n="7" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>septimum</reg> iam diem Corcyrae tenebamur, Quintus autem pater et filius Buthroti.  <reg>solliciti</reg> eramus de tua valetudine mirum in modum nec mirabamur nihil a te
litterarum ; iis enim ventis istim navigatur, qui si essent, nos Corcyrae non sederemus.  <reg>cura</reg> igitur te et confirma et, cum commode et per valetudinem et per anni tempus navigare poteris, ad nos amantissimos tui veni.  <reg>nemo</reg> nos amat qui te non diligat ; carus omnibus exspectatusque
venies.  <reg>cura</reg> ut valeas.  <reg>etiam</reg> atque etiam, Tiro noster, vale. <date>xv K. Dec.</date> Corcyra.
</p></div></div><div type="textpart" n="8" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. in Campania vel ex. m. Ian. vel Febr. a. <date when="-0049">705 (49)</date>.</seg><seg rend="salute">Q. CICERO TIRONI S. D.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>magnae</reg> nobis est sollicitudini valetudo tua.  <reg>nam</reg> tametsi qui veniunt <foreign xml:lang="greek">a)ki/nduna me\n xroniw/tera de\</foreign> nuntiant, tamen in magna consolatione ingens inest sollicitudo, si diutius a nobis afuturus es is, cuius usum et suavitatem desiderando sentimus.  <reg>at</reg> tamen quamquam videre te tota cogitatione cupio, tamen te penitus rogo ne te tam longae navigationi et viae per hiemem nisi bene firmum
committas neve naviges nisi explorate.
</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>vix</reg> in ipsis tectis et oppidis frigus infirma valetudine vitatur, nedum in mari et via sit facile abesse ab iniuria temporis.

<quote xml:lang="greek"><l>yu=xos de\ leptw=| xrwti\ polemiw/taton,</l></quote>
inquit Euripides ; cui tu quantum credas nescio ; ego certe
singulos eius versus singula <del>eius</del> testimonia puto.  <reg>effice</reg>, si me diligis, ut valeas et ut ad nos firmus ac valens quam primum venias.  <reg>ama</reg> nos et vale.  Quintus f. tibi salutem dicit.
</p></div></div><div type="textpart" n="9" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Brundisi <date>iv K. Dec.</date> a. 704 (50).</seg><seg rend="salute">TVLLIVS ET CICERO TIRONI SVO S. P. D.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>nos</reg> a te, ut scis, discessimus a. d. <date>iiii Non. Nov.</date> Leucadem venimus a. d. <date>viii Id. Nov.</date>, a. d. vii Actium. 
ibi propter tempestatem a. d. vi Id. morati sumus.  Inde <date>a. d.
v Id. Corcyram</date> bellissime navigavimus.  Corcyrae fuimus usque ad <date>a. d. xvi K. Dec.</date> tempestatibus retenti.  A. d. xv K. in portum Corcyraeorum ad Cassiopen stadia cxx processimus. 
ibi retenti ventis sumus usque ad a. d. viiii K.
<reg>interea</reg>, qui cupide profecti sunt, multi naufragia fecerunt.  </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>nos</reg> eo die cenati solvimus ; inde austro lenissimo

caelo sereno nocte illa et die postero in Italiam ad Hydruntem ludibundi pervenimus eodemque vento postridie (id
erat a. d. <date>vii K. Dec.</date>) hora iiii Brundisium venimus, eodemque tempore simul nobiscum in oppidum introiit Terentia, quae te facit plurimi.

<milestone unit="para"/>A. d. <date>v K. Dec.</date> servus Cn. Planci Brundisi tandem aliquando mihi a te exspectatissimas litteras reddidit datas
Idibus Nov., quae me molestia valde levarunt  utinam omnino liberassent!  <reg>sed</reg> tamen Asclapo medicus plane confirmat propediem te valentem fore. </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>nunc</reg> quid ego te

horter ut omnem diligentiam adhibeas ad convalescendum?
<reg>tuam</reg> prudentiam, temperantiam, amorem erga me novi ;
scio te omnia facturum ut nobiscum quam primum sis, sed tamen ita velim, ut ne quid properes.  <reg>symphoniam</reg> Lysonis vellem vitasses, ne in quartam hebdomada incideres ; sed quoniam pudori tuo maluisti obsequi quam valetudini, reliqua cura.  Curio misi ut medico honos haberetur et
tibi daret quod opus esset me cui iussisset curaturum. Ecum et mulum Brundisi tibi reliqui.  Romae vereor ne e<date>x K. Ian.</date> magni tumultus sint.  <reg>nos</reg> agemus omnia modice. </p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>