<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:16.6.1-16.6.2</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:16.6.1-16.6.2</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="16" subtype="Book"><div type="textpart" n="6" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>Tertiam ad te hanc epistulam scripsi eodem die magis instituti mei tenendi causa, quia nactus eram cui darem,
quam quo haberem quid scriberem.  <reg>igitur</reg> illa : <reg>quantum</reg> me diligis, tantum adhibe in te diligentiae ; ad tua innumerabilia in me officia adde hoc, quod mihi erit gratissimum omnium cum valetudinis rationem, ut spero, habueris, habeto etiam navigationis ; </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>
in Italiam euntibus 
omnibus ad me litteras dabis, ut ego euntem Patras neminem praetermitto ; cura, cura te, mi Tiro.  <reg>quoniam</reg> non contigit ut simul navigares, nihil est quod festines nec quicquam cures nisi ut valeas.  <reg>etiam</reg> atque etiam vale. viI Idus Nov.  Actio vesperi.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>