<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:16.22.1-16.26.2</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:16.22.1-16.26.2</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="16" subtype="Book"><div type="textpart" n="22" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>spero</reg> ex tuis litteris tibi melius esse, cupio certe.  <reg>cui</reg> quidem rei omni ratione cura ut inservias et cave suspiceris contra meam voluntatem te facere quod non sis mecum. <reg>mecum</reg> es, si te curas.  <reg>qua</reg> re malo te valetudini tuae servire quam meis oculis et auribus.  <reg>etsi</reg> enim et audio te et video libenter, tamen hoc multo erit, si valebis, iucundius.  <reg>ego</reg> hic cesso, quia ipse nihil scribo, lego autem libentissime.  <reg>tu</reg> istic si quid librarii mea manu non intellegent monstrabis.  <reg>una</reg> omnino interpositio difficilior est, quam ne ipse quidem facile legere soleo, de quadrimo Catone.  <reg>de</reg> triclinio cura, ut facis.  Tertia aderit, modo
ne Publius rogatus sit. </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>
Demetrius iste numquam omnino

Phalereus fuit sed nunc plane Billienus est.  <reg>itaque</reg> te do
vicarium tu eum observabis.  <reg>etsi</reg>—verum tamen de illis nosti cetera.  <reg>sed</reg> tamen si quem cum eo sermonem
habueris scribes ad me, ut mihi nascatur epistulae argumentum et ut tuas quam longissimas litteras legam.  <reg>cura</reg>, mi Tiro, ut valeas ; hoc gratius mihi facere nihil potes. <reg>vale</reg>.
</p></div></div><div type="textpart" n="23" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. in Tusculano <date>v K. Iun.</date> a. 710 (44).</seg><seg rend="salute">CICERO TIRONI S.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>tu</reg> vero confice professionem, si potes ; etsi haec pecunia ex eo genere est, ut professione non egeat. <reg>verum</reg> tamen-.
Balbus ad me scripsit tanta se <foreign xml:lang="greek">e)pifora=|</foreign> oppressum, ut loqui non possit.  Antonius de lege quod egerit—liceat modo rusticari.  <reg>ad</reg> Bithynicum scripsi. </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>de</reg> Servilio tu videris, 
qui senectutem non contemnis.  <reg>etsi</reg> Atticus noster, quia quondam me commoveri <foreign xml:lang="greek">panikoi=s </foreign> intellexit, idem semper putat nec videt quibus praesidiis philosophiae saeptus sim ; et hercle, quod timidus ipse est, <foreign xml:lang="greek">qorubopoiei=</foreign>.  <reg>ego</reg> tamen Antoni inveteratam sine ulla offensione amicitiam retinere
sane volo scribamque ad eum, sed non ante quam te videro.  <reg>nec</reg> tamen te avoco a syngrapha ; <foreign xml:lang="greek">go/nu knh/mhs</foreign>. <reg>cras</reg> exspecto Leptam et †n. ad cuius rutam puleio mihi tui sermonis utendum est.  <reg>vale</reg>.
</p></div></div><div type="textpart" n="24" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. in Arpinati paulo post a. d. <date>iii Id. Nov.</date> a. 710 (44).</seg><seg rend="salute">TVLLIVS TIRONI S.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>etsi</reg> mane Harpalum miseram tamen cum haberem cui recte darem litteras, etsi novi nihil erat, isdem de rebus volui ad te saepius scribere, non quin confiderem diligentiae
tuae, sed rei me magnitudo movebat. <reg>mihi</reg> 'prora et puppis,' ut Graecorum proverbium est, fuit a me tui dimittendi ut rationes nostras explicares.  Ofilio et Aurelio utique satis fiat.  A Flamma, si non potes omne, partem aliquam velim extorqueas, in primisque ut expedita sit pensio K. Ian.  <reg>de</reg> attributione conficies, de repraesentatione videbis.

<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>de</reg> domesticis rebus hactenus, de publicis omnia mihi certa, quid Octavianus, quid Antonius, quae hominum opinio, quid futurum putes.  <reg>ego</reg> vix teneor quin accurram ; sed litteras tuas exspecto.  <reg>et</reg> scito Balbum tum fuisse Aquini cum tibi est dictum, et postridie Hirtium.  <reg>puto</reg> utrumque ad aquas ; sed quod egerint—.  Dolabellae procuratores fac ut admoneantur. <reg>appellabis</reg> etiam Papiam. <reg>vale</reg>.</p></div></div><div type="textpart" n="25" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Athenis inter med. m. Sept. et Oct. a. <date when="-0044">710 (44)</date>. </seg><seg rend="salute">CICERO F. TIRONI SV0 S.</seg></label><p><reg>etsi</reg> iusta et idonea usus es excusatione intermissionis litterarum tuarum, tamen id ne saepius facias rogo.  <reg>nam</reg> etsi de re p. rumoribus et nuntiis certior fio et de sua in me voluntate semper ad me perscribit pater, tamen de quavis minima re scripta a te ad me epistula semper fuit gratissima. <reg>qua</reg> re cum in primis tuas desiderem litteras, noli committere ut excusatione potius expleas officium scribendi quam assiduitate epistularum.  <reg>vale</reg>.            .
</p></div><div type="textpart" n="26" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. loco et mense incerto a. <date when="-0044">710 (44)</date>.</seg><seg rend="salute">QVINTVS TIRONI SV0 P. S. D.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>verberavi</reg> te cogitationis tacito dumtaxat convicio, quod fasciculus alter ad me iam sine tuis litteris perlatus est. <reg>non</reg> potes effugere huius culpae poenam te patrono ; Marcus' est adhibendus, isque diu et multis lucubrationibus commentata oratione vide ut probare possit te non peccasse. 
</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>plane</reg> te rogo, sic ut olim matrem nostram facere memini,

quae lagonas etiam inanis obsignabat, ne dicerentur inanes aliquae fuisse quae furtim essent exsiccatae, sic tu etiam si
quod scribas non habebis, scribito tamen, n e furtum cessationis quaesivisse videaris.  <reg>valde</reg> enim mi semper et vera et dulcia tuis epistulis nuntiantur.  <reg>ama</reg> nos et vale.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>