<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:16.22.1-16.22.2</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:16.22.1-16.22.2</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="16" subtype="Book"><div type="textpart" n="22" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>spero</reg> ex tuis litteris tibi melius esse, cupio certe.  <reg>cui</reg> quidem rei omni ratione cura ut inservias et cave suspiceris contra meam voluntatem te facere quod non sis mecum. <reg>mecum</reg> es, si te curas.  <reg>qua</reg> re malo te valetudini tuae servire quam meis oculis et auribus.  <reg>etsi</reg> enim et audio te et video libenter, tamen hoc multo erit, si valebis, iucundius.  <reg>ego</reg> hic cesso, quia ipse nihil scribo, lego autem libentissime.  <reg>tu</reg> istic si quid librarii mea manu non intellegent monstrabis.  <reg>una</reg> omnino interpositio difficilior est, quam ne ipse quidem facile legere soleo, de quadrimo Catone.  <reg>de</reg> triclinio cura, ut facis.  Tertia aderit, modo
ne Publius rogatus sit. </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>
Demetrius iste numquam omnino

Phalereus fuit sed nunc plane Billienus est.  <reg>itaque</reg> te do
vicarium tu eum observabis.  <reg>etsi</reg>—verum tamen de illis nosti cetera.  <reg>sed</reg> tamen si quem cum eo sermonem
habueris scribes ad me, ut mihi nascatur epistulae argumentum et ut tuas quam longissimas litteras legam.  <reg>cura</reg>, mi Tiro, ut valeas ; hoc gratius mihi facere nihil potes. <reg>vale</reg>.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>