<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:16.21.3-16.21.4</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:16.21.3-16.21.4</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="16" subtype="Book"><div type="textpart" n="21" subtype="letter"><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>quoniam</reg> igitur tum ex me doluisti, nunc ut duplicetur a tuum ex me gaudium praestabo.  Cratippo me scito non ut discipulum sed ut filium esse coniunctissimum ; nam cum audio illum libenter tum etiam propriam eius suavitatem vehementer amplector. <reg>sum</reg> totos dies cum eo noctisque saepe numero partem ; exoro enim ut mecum quam saepissime cenet.  <reg>hac</reg> introducta consuetudine saepe inscientibus nobis et cenantibus obrepit sublataque severitate philosophiae humanissime nobiscum iocatur.  <reg>qua</reg> re da
operam ut hunc talem, tam iucundum, tam excellentem virum videas quam primum. </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>nam</reg> quid ego de Bruttio

dicam? quem nullo tempore a me patior discedere ; cuius cum frugi severaque est vita tum etiam iucundissima convictio non est enim seiunctus iocus a <foreign xml:lang="greek">filologi/a|</foreign> et cotidiana <foreign xml:lang="greek">suzhth/sei</foreign>.  <reg>huic</reg> ego locum in proximo conduxi et, ut possum, ex meis angustiis illius sustento tenuitatem.

</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>