<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:16.12.5-16.12.6</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:16.12.5-16.12.6</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="16" subtype="Book"><div type="textpart" n="12" subtype="letter"><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p><reg>ego</reg> adhuc orae maritimae praesum a Formiis.  <reg>nullum</reg> maius negotium suscipere volui, quo plus apud illum meae
litterae cohortationesque ad pacem valerent.  <reg>sin</reg> autem erit bellum, video me castris et certis legionibus praefuturum.  <reg>habeo</reg> etiam illam molestiam, quod Dolabella noster
apud Caesarem est.

<milestone unit="para"/>
                        <reg>haec</reg> tibi nota esse volui ; quae cave ne te perturbent et
impediant valetudinem tuam. </p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p><reg>ego</reg> A. Varroni, quem quom

amantissimum mei cognovi tum etiam valde tui studiosum,
diligentissime te commendavi, ut et valetudinis tuae rationem haberet et navigationis et totum te susciperet ac tueretur. <reg>quem</reg> omnia facturum confido ; recepit enim et mecum locutus est suavissime.  <reg>tu</reg> quoniam eo tempore mecum esse non potuisti, quo ego maxime operam et
fidelitatem desideravi tuam, cave festines aut committas ut aut aeger aut hieme naviges.  <reg>numquam</reg> sero te venisse putabo, si salvus veneris.  <reg>adhuc</reg> neminem videram qui te postea vidisset quam M. Volusius, a quo tuas litteras accepi.  <reg>quod</reg> non mirabar ; neque enim meas puto ad te
litteras tanta hieme perferri.  <reg>sed</reg> da operam ut valeas et, si valebis, cum recte navigari poterit, tum naviges.  Cicero meus in Formiano erat, Terentia et Tullia Romae.  <reg>cura</reg> ut valeas.  <date>iiii K. Febr.</date> Capua.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>