<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:16.12.1-16.12.6</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:16.12.1-16.12.6</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="16" subtype="Book"><div type="textpart" n="12" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>quo</reg> in discrimine versetur salus mea et honorum omnium atque universae rei p. ex eo scire potes quod domos
nostras et patriam ipsam vel diripiendam vel inflammandam
reliquimus. <reg>in</reg> eum locum res deducta est ut, nisi qui deus

vel casus aliquis subvenerit, salvi esse nequeamus.  </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>equidem</reg> ut veni ad urbem, non destiti omnia et sentire et dicere et facere quae ad concordiam pertinerent ; sed mirus invaserat furor non solum improbis sed etiam iis qui boni habentur, ut pugnare cuperent me clamante nihil esse bello civili misenus.  <reg>itaque</reg> cum Caesar amentia quadam raperetur et oblitus nominis atque honorum suorum Ariminum, Pisaurum, Anconam, Arretium occupavisset, urbem reliquimus, quam sapienter aut quam fortiter nihil attinet
a disputari. </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>quo</reg> quidem in casu simus vides.  <reg>feruntur</reg> omnino condiciones ab illo, ut Pompeius eat in Hispaniam, dilectus qui sunt habiti et praesidia nostra dimittantur ; se ulteriorem Galliam Domitio, citeriorem Considio Noniano (his enim obtigerunt) traditurum ; ad consulatus petitionem is se venturum, neque se iam velle absente se rationem haberi suam ; se praesentem trinum nundinum petiturum. <reg>accepimus</reg> condiciones, sed ita, ut removeat praesidia ex iis locis quae occupavit, ut sine metu de his ipsis condicionibus

</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p>
Romae senatus haberi possit.  <reg>id</reg> ille si fecerit, spes est pacis, non honestae (leges enim imponuntur) ; sed quidvis est melius quam sic esse ut sumus.  <reg>sin</reg> autem ille suis condicionibus stare noluerit, bellum paratum est, eius modi tamen quod sustinere ille non possit, praesertim cum a suis condicionibus ipse fugerit; tantum modo ut eum intercludamus ne ad urbem possit accedere, quod sperabamus fieri posse.  <reg>dilectus</reg> enim magnos habebamus putabamusque illum metuere, si ad urbem ire coepisset, ne Gallias amitteret, quas ambas habet inimicissimas praeter Transpadanos, ex Hispaniaque sex legiones et magna auxilia Afranio et Petreio ducibus habet a tergo. <reg>videtur</reg>, si insaniet, posse
opprimi, modo ut urbe salva.  <reg>maximam</reg> autem plagam accepit quod, is qui summam auctoritatem in illius exercitu habebat, T. Labienus socius sceleris esse noluit.  <reg>reliquit</reg> illum et est nobiscum multique idem facturi esse
dicuntur.

<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p><reg>ego</reg> adhuc orae maritimae praesum a Formiis.  <reg>nullum</reg> maius negotium suscipere volui, quo plus apud illum meae
litterae cohortationesque ad pacem valerent.  <reg>sin</reg> autem erit bellum, video me castris et certis legionibus praefuturum.  <reg>habeo</reg> etiam illam molestiam, quod Dolabella noster
apud Caesarem est.

<milestone unit="para"/>
                        <reg>haec</reg> tibi nota esse volui ; quae cave ne te perturbent et
impediant valetudinem tuam. </p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p><reg>ego</reg> A. Varroni, quem quom

amantissimum mei cognovi tum etiam valde tui studiosum,
diligentissime te commendavi, ut et valetudinis tuae rationem haberet et navigationis et totum te susciperet ac tueretur. <reg>quem</reg> omnia facturum confido ; recepit enim et mecum locutus est suavissime.  <reg>tu</reg> quoniam eo tempore mecum esse non potuisti, quo ego maxime operam et
fidelitatem desideravi tuam, cave festines aut committas ut aut aeger aut hieme naviges.  <reg>numquam</reg> sero te venisse putabo, si salvus veneris.  <reg>adhuc</reg> neminem videram qui te postea vidisset quam M. Volusius, a quo tuas litteras accepi.  <reg>quod</reg> non mirabar ; neque enim meas puto ad te
litteras tanta hieme perferri.  <reg>sed</reg> da operam ut valeas et, si valebis, cum recte navigari poterit, tum naviges.  Cicero meus in Formiano erat, Terentia et Tullia Romae.  <reg>cura</reg> ut valeas.  <date>iiii K. Febr.</date> Capua.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>