<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:16.11.1-16.11.3</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:16.11.1-16.11.3</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="16" subtype="Book"><div type="textpart" n="11" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>etsi</reg> opportunitatem operae tuae omnibus locis desidero, tamen non tam mea quam tua causa doleo te non valere ; sed quoniam in quartanam conversa vis est morbi (sic enim scribit Curius), spero te diligentia adhibita iam firmiorem fore ; modo fac, id quod est humanitatis tuae, ne quid aliud cures hoc tempore nisi ut quam commodissime
convalescas.  <reg>non</reg> ignoro quantum ex desiderio labores ; sed erunt omnia facilia si valebis.  <reg>festinare</reg> te nolo, ne nauseae molestiam suscipias aeger et periculose hieme
naviges.
<reg>ego</reg> ad urbem accessi <date>pr. Non. Ian.</date> 
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>obviam</reg> mihi sic

est proditum, ut nihil possit fieri ornatius ; sed incidi in ipsam flammam civilis discordiae vel potius belli. <reg>cui</reg> cum cuperem mederi et, ut arbitror, possem, cupiditates certorum hominum (nam ex utraque parte sunt qui pugnare cupiant) impedimento mihi fuerunt. <reg>omnino</reg> et ipse Caesar, amicus noster, minacis ad senatum et acerbas litteras miserat et erat adhuc impudens qui exercitum et provinciam invito senatu teneret, et Curio meus illum incitabat ; Antonius quidem noster et Q. Cassius nulla vi expulsi ad Caesarem
cum Curione profecti erant, postea quam senatus consulibus, pr., tr. pl. et nobis, qui pro coss. sumus, negotium dederat ut curaremus ne quid res p. detrimenti caperet. </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>numquam</reg> maiore in periculo civitas fuit, numquam improbi cives habuerunt paratiorem ducem.  <reg>omnino</reg> ex hac quoque parte diligentissime comparatur. <reg>id</reg> fit auctoritate et studio Pompei nostri, qui Caesarem sero coepit timere.
<reg>nobis</reg> inter has turbas senatus tamen frequens flagitavit triumphum ; sed Lentulus consul, quo maius suum beneficium faceret, simul atque expedisset quae essent necessaria de re p. dixit se relaturum.  <reg>nos</reg> agimus nihil cupide eoque est nostra pluris auctoritas. Italiae regiones discriptae sunt, quam quisque partem tueretur. <reg>nos</reg> Capuam sumpsimus.
<reg>haec</reg> te scire volui.  <reg>tu</reg> etiam atque etiam cura ut valeas litterasque ad me mittas, quotienscumque habebis
cui des.  <reg>etiam</reg> atque etiam vale.  D. <date>pr. Idus Ian.</date>
                     </p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>