<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:16.10.1-16.10.2</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:16.10.1-16.10.2</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="16" subtype="Book"><div type="textpart" n="10" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>ego</reg> vero cupio te ad me venire, sed viam timeo.  <reg>gravissime</reg> aegrotasti, inedia et purgationibus et vi ipsius morbi consumptus es ; graves solent offensiones esse ex gravibus morbis si quae culpa commissa est ; iam ad id biduum, quod fueris in via, dum in Cumanum venis, accedent continuo ad reditum dies quinque. 
ego in Formiano a. d. III K. esse volo.  <reg>ibi</reg> te ut firmum offendam, mi Tiro, effice.

<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>litterulae</reg> meae sive nostrae tui desiderio oblanguerunt, hac tamen epistula, quam Acastus attulit, oculos paulum
sustulerunt.  Pompeius erat apud me, cum haec scribebam, hilare et libenter.  <reg>ei</reg> cupienti audire nostra dixi sine te omnia mea muta esse.  <reg>tu</reg> Musis nostris para ut operas
reddas.  <reg>nostra</reg> ad diem dictam fient; docui enim te fides <foreign xml:lang="greek">e)/tumon</foreign> quod haberet.  <reg>fac</reg> plane ut valeas.  <reg>nos</reg> adsumus.
<reg>vale</reg>.  xiiii K.</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>