<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:15.8.1-15.9.2</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:15.8.1-15.9.2</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="15" subtype="Book"><div type="textpart" n="8" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>Marcellum tuum cos. factum teque ea laetitia adfectum esse, quam maxime optasti, mirandum in modum gaudeo, idque cum ipsius causa, tum quod te omnibus secundissimis rebus dignissimum iudico, cuius erga me singularem benevolentiam vel in labore meo vel in honore perspexi, totam denique domum vestram vel salutis vel dignitatis meae studiosissimam cupidissimamque cognovi. <reg>qua</reg> re gratum mihi feceris, si uxori tuae Iuniae, gravissimae atque
optimae feminae, meis verbis eris gratulatus. A te, id quod consuesti, peto me absentem diligas atque defendas.
</p></div></div><div type="textpart" n="9" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. eodem loco et temp. quo ep. vii et viii.</seg><seg rend="salute">M. CICERO PROCOS. S. D. M. MARCELLO COS. .</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>te</reg> et pietatis in tuos et animi in rem p. et clarissimi atque optimi consulatus C. Marcello consule facto fructum cepisse vehementer gaudeo.  <reg>non</reg> dubito quid praesentes sentiant ; nos quidem longinqui et a te ipso missi in ultimas gentis ad caelum me hercule tollimus verissimis ac
iustissimis laudibus.  <reg>nam</reg> cum te a pueritia tua unice dilexerim tuque me in omni genere semper amplissimum esse et volueris et iudicaris, tum hoc vel tuo facto vel populi
R. 4e te iudicio multo acrius vehementiusque diligo maximaque laetitia adficior cum ab hominibus prudentissimis
virisque optimis omnibus dictis, factis, studiis, institutis vel me tui similem esse audio vel te mei. </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>unum</reg> vero si addis

ad praeclarissimas res consulatus tui, ut aut mihi succedat quam primum aliquis aut ne quid accedat temporis ad id quod tu mihi et senatus c. et lege finisti, omnia me per
te consecutum putabo.  <reg>cura</reg> ut valeas et me absentem diligas atque defendas.

<milestone unit="para"/>
                     </p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>