<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:15.6.1-15.7.1</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:15.6.1-15.7.1</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="15" subtype="Book"><div type="textpart" n="6" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>'<reg>laetus</reg> sum laudari me,' inquit Hector, opinor, apud Naevium 'abs te, pater, a laudato viro.'  <reg>ea</reg> est enim profecto iucunda laus, quae ab iis proficiscitur qui ipsi in laude vixerunt. <reg>ego</reg> vero vel gratulatione litterarum tuarum
vel testimoniis sententiae dictae nihil est quod me non adsecutum putem, idque mihi cum amplissimum tum gratissimum est, te libenter amicitiae dedisse quod liquido veritati dares.  <reg>et</reg>, si non modo omnes verum etiam multi Catones essent in civitate nostra, in qua unum exstitisse
mirabile est, quem ego currum aut quam lauream cum tua laudatione conferrem?  <reg>nam</reg> ad meum sensum et ad illud sincerum ac subtile iudicium nihil potest esse laudabilius quam ea tua oratio, quae est ad me perscripta a meis necessariis. 

</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>sed</reg> causam meae voluntatis, non enim dicam 
'cupiditatis,' exposui tibi superioribus litteris ; quae etiam si parum iusta tibi visa est, hanc tamen habet 0rationem, non ut nimis concupiscendus honos sed tamen, si deferatur a senatu, minime aspernandus esse videatur.  <reg>spero</reg> autem illum ordinem pro meis ob rem p. susceptis laboribus me
non indignum honore, usitato praesertim, existimaturum. <reg>quod</reg> si ita erit, tantum ex te peto, quod amicissime scribis, ut, cum tuo iudicio quod amplissimum esse arbitraris mihi tribueris, si id quod maluero acciderit, gaudeas. <reg>sic</reg> enim fecisse te et sensisse et scripsisse video, resque
ipsa declarat tibi illum honorem nostrum supplicationis
iucundum fuisse, quod scribendo adfuisti ; haec enim senatus consulta non ignoro ab amicissimis eius, cuius de honore agitur, scribi solere.  <reg>ego</reg>, ut spero, te propediem videbo, atque utinam re p. meliore quam timeo!
</p></div></div><div type="textpart" n="7" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. in itinere per Lycaoniam inter K. Sept. et <date>xi K. Oct.</date> 5 a. 703 (51).</seg><seg rend="salute">M. CICERO PROCOS. S. N. C. MARCELLO COS. DESIG.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>maxima</reg> sum laetitia adfectus, cum audivi consulem te factum esse, eumque honorem tibi deos fortunare volo atque a te pro tua parentisque tui dignitate administrari. <reg>nam</reg> cum te semper amavi dilexique, tum mei amantissimum cognovi in omni varietate rerum mearum, tum patris tui pluribus beneficiis vel defensus tristibus temporibus vel ornatus secundis et sum totus vester et esse debeo, cum praesertim matris tuae, gravissimae atque optimae feminae, maiora erga salutem dignitatemque meam studia quam erant a muliere postulanda perspexerim.  <reg>quapropter</reg> a te peto in maiorem modum ut me absentem diligas atque defendas.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>