<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:15.20.1-15.20.3</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:15.20.1-15.20.3</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="15" subtype="Book"><div type="textpart" n="20" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>'<reg>oratorem</reg>' meum (sic enim inscripsi) Sabino tuo commendavi.  <reg>natio</reg> me hominis impulit ut ei recte putarem ; nisi forte candidatorum licentia hic quoque usus hoc subito cognomen arripuit; etsi modestus eius vultus sermoque constans habere quiddam a Curibus videbatur. <reg>sed</reg> de Sabino satis.

<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>tu</reg>, mi Treboni, quoniam ad amorem meum aliquantum olei discedens addidisti, quo tolerabilius feramus igniculum desideri tui, crebris nos litteris appellato, atque ita, si idem fiet a nobis.  <reg>quamquam</reg> duae causae sunt cur tu frequentior in isto officio esse debeas quam nos, primum quod olim solebant qui Romae erant ad provincialis amicos de re p. scribere, nunc tu nobis scribas oportet (res enim publica istic est) ; deinde quod nos aliis officiis tibi absenti satis facere possumus, tu nobis nisi litteris non video qua re alia
satis facere possis. 
</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>sed</reg> cetera scribes ad nos postea ; nunc haec primo cupio cognoscere iter tuum cuius modi sit, ubi Brutum nostrum videris, quam diu simul fueris ; deinde
cum processeris longius, de bellicis rebus, de toto negotio, ut existimare possumus quo statu simus.  <reg>ego</reg> tantum me scire putabo quantum ex tuis litteris habebo cognitum. <reg>cura</reg> ut valeas meque ames amore illo tuo singulari.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>