<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:15.17.1-15.17.4</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:15.17.1-15.17.4</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="15" subtype="Book"><div type="textpart" n="17" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>praeposteros</reg> habes tabellarios ; etsi me quidem non offendunt ; sed tamen, cum a me discedunt, flagitant litteras, cum ad me veniunt, nullas adferunt.  <reg>atque</reg> id ipsum facerent commodius, si mihi aliquid spati ad scribendum darent ; sed petasati veniunt, comites ad portam exspectare dicunt.  <reg>ergo</reg> ignosces ; alteras iam habebis has brevis ; sed exspecta <foreign xml:lang="greek">pa/nta peri\ pa/ntwn</foreign>.  <reg>etsi</reg> quid ego me tibi

purgo, Cum tui ad me inanes veniant, ad te cum epistulis revertantur?
<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>nos</reg> hic, ut tamen ad te scribam aliquid, P. Sullam

patrem mortuum habebamus ; alii a latronibus, alii cruditate dicebant ; populus non curabat, combustum enim esse
constabat.  <reg>hoc</reg> tu pro tua sapientia feres aequo animo ;
quamquam <foreign xml:lang="greek">pro/swpon po/lews</foreign> amisimus.  Caesarem putabant moleste laturum verentem ne hasta refrixisset ; Mindius macellarius et Attius pigmentarius valde gaudebant se adversarium perdidisse.  

</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>de</reg> Hispania novi nihil, sed exspectatio valde magna; rumores tristiores sed <foreign xml:lang="greek">a)de/spotoi</foreign>. Pansa noster paludatus a. d. <date>iii K. Ian.</date> profectus est, ut quivis intellegere posset, id quod tu nuper dubitare coepisti, <foreign xml:lang="greek">to\ kalo\n di' au(to\ ai(reto\n</foreign> esse ; nam quod multos miseriis levavit et quod se in his malis hominem praebuit, mirabilis eum virorum bonorum benevolentia prosecuta est.               

<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>tu</reg> quod adhuc Brundisi moratus es valde probo et
gaudeo et me hercule puto te sapienter facturum, si <foreign xml:lang="greek">a)keno/spoudos</foreign> fueris ; nobis quidem qui te amamus erit gratum. <reg>et</reg> amabo te, cum dabis posthac aliquid domum litterarum, mei memineris.  <reg>ego</reg> numquam quemquam ad te, cum sciam, sine meis litteris ire patiar.  <reg>vale</reg>.

</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>