<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:15.11.1-15.11.2</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:15.11.1-15.11.2</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="15" subtype="Book"><div type="textpart" n="11" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>quantae</reg> curae tibi meus honos fuerit et quam idem exstiteris consul in me ornando et amplificando qui fueras semper cum parentibus tuis et cum tota domo, etsi res ipsa loquebatur, cognovi tamen ex meorum omnium litteris. <reg>itaque</reg> nihil est tantum, quod ego non tua causa debeam

facturusque sim †cum studiose ac libenter. </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>nam</reg> magni interest cui debeas, debere autem nemini malui quam tibi cui me cum studia communia, beneficia paterna tuaque iam ante coniunxerant, tum accedit mea quidem sententia maximum vinculum, quod ita rem p. geris atque gessisti, qua mihi carius nihil est, ut, quantum tibi omnes boni o
debeant, quo minus tantundem ego unus debeam non recusem.  <reg>quam</reg> ob rem tibi velim ii sint exitus, quos mereris et quos fore confido.  <reg>ego</reg>, si me navigatio non morabitur, quae incurrebat in ipsos etesias, propediem te, ut spero, videbo.

</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>