<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:15.1.1-15.1.6</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:15.1.1-15.1.6</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="15" subtype="Book"><div type="textpart" n="1" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>S. v. v. h. e. e. q. v. <reg>etsi</reg> non dubie mihi nuntiabatur Parthos transisse Euphratem cum omnibus fere suis copiis,
tamen, quod arbitrabar a M. Bibulo procos. certiora de his rebus ad vos scribi posse, statuebam mihi non necesse esse publice scribere ea quae de alterius provincia nuntiarentur. <reg>postea</reg> vero quam certissimis auctoribus, legatis, nuntiis,
10 litteris, sum certior factus, vel quod tanta res erat vel quod nondum audieramus Bibulum in Syriam venisse vel quia administratio huius belli mihi cum Bibulo paene est communis, quae ad me delata essent scribenda ad vos putavi.

<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>
Regis Antiochi Commageni legati primi mihi nuntiarunt

<reg>is</reg> Parthorum magnas copias Euphratem transire coepisse.
<reg>quo</reg> nuptio adlato, cum essent non nulli qui ei regi minorem fidem habendam putarent, statui exspectandum esse si quid certius adferretur. A. d. <date>xiii K. Oct.</date>, cum exercitum in Ciliciam ducerem, in finibus Lycaoniae et Cappadociae
mihi litterae redditae sunt a Tarcondimoto, qui fidelissimus socius trans Taurum amicissimusque p. R. existimatur, Pacorum Orodi regis Parthorum filium cum permagno equitatu Parthico transisse Euphratem et castra posuisse Tybae, magnumque tumultum esse in provincia Syria
excitatum.  <reg>eodem</reg> die ab Iamblicho, phylarcho Arabum, quem homines opinantur bene sentire amicumque esse rei p.
nostrae, litterae de isdem rebus mihi redditae sunt. </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>his</reg> rebus adlatis, etsi intellegebam socios infirme animatos esse et novarum rerum exspectatione suspensos, sperabam tamen eos, ad quos iam accesseram quique nostram mansuetudinem integritatemque perspexerant, amiciores p. R. esse factos, Ciliciam autem firmiorem fore, si aequitatis nostrae particeps facta esset.  <reg>et</reg> ob eam causam et ut opprimerentur ii qui ex Cilicum gente in armis essent, et ut hostis is qui esset in Syria sciret exercitum p. R. non modo non cedere iis nuntiis adlatis sed etiam propius accedere, exercitum ad Taurum institui ducere.

<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>sed</reg> si quid apud vos auctoritas mea ponderis habet, in iis praesertim rebus, quas vos audistis, ego paene cerno, magno opere vos et hortor et moneo ut his provinciis serius vos quidem quam decuit, sed aliquando tamen consulatis.  <reg>nos</reg> quem ad modum instructos et quibus praesidiis munitos ad tanti belli opinionem miseritis non estis ignari.  <reg>quod</reg> ego negotium non stultitia occaecatus sed verecundia deterritus non recusavi ; neque enim umquam ullum periculum tantum putavi quod subterfugere mallem '
quam vestrae auctoritati obtemperare. </p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p><reg>hoc</reg> autem tempore res sese sic habet ut, nisi exercitum tantum, quantum ad maximum bellum mittere soletis, mature in has provincias miseritis, summum periculum sit ne amittendae sint omnes hae provinciae, quibus vectigalia p. R. continentur. <reg>quam</reg> ob rem autem in hoc provinciali dilectu spem habeatis aliquam causa nulla est.  <reg>neque</reg> multi sunt et diffugiunt qui sunt metu oblato ; et quod genus hoc militum sit iudicavit vir fortissimus M. Bibulus in Asia, qui, cum vos ei permisissetis, dilectum habere noluerit.  <reg>nam</reg> sociorum
auxilia propter acerbitatem atque iniurias imperi nostri aut ita imbecilla sunt ut non multum nos iuvare possint, aut ita alienata a nobis ut neque exspectandum ab iis neque committendum iis quicquam esse videatur. </p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p>
Regis Deiotari

et voluntatem et copias, quantaecumque sunt, nostras esse duco ; Cappadocia est inanis, reliqui reges tyrannique neque opibus satis firmi nec voluntate sunt. <reg>mihi</reg> in hac paucitate  ' militum animus certe non deerit, spero ne consilium quidem ; quid casurum sit incertum est.  <reg>utinam</reg> saluti nostrae consulere possimus! dignitati certe consulemus.

</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>