<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:14.5.1-14.14.1</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:14.5.1-14.14.1</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="14" subtype="Book"><div type="textpart" n="5" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>si</reg> tu et Tullia, lux nostra, valetis, ego et suavissimus Cicero valemus.  Pr. Idus Oct. Athenas venimus, cum sane adversis ventis usi essemus tardeque et incommode navigassemus.  <reg>de</reg> nave exeuntibus nobis Acastus cum litteris praesto fuit uno et vicesimo die sane strenue.  <reg>accepi</reg> tuas litteras, quibus intellexi te vereri ne superiores mihi redditae non essent. <reg>omnes</reg> sunt redditae diligentissimeque a te perscripta sunt omnia, idque mihi gratissimum fuit.  <reg>neque</reg> sum admiratus hanc epistulam, quam Acastus attulit, brevem fuisse ; iam enim me ipsum exspectas sive nos ipsos, qui quidem quam primum ad vos venire cupimus, etsi in quam rem p. veniamus intellego.  <reg>cognovi</reg> enim ex multorum amicorum litteris, quas attulit Acastus, ad arma rem spectare, ut mihi, cum venero, dissimulare non liceat quid sentiam. <reg>sed</reg> quoniam subeunda fortuna est, eo citius dabimus operam ut veniamus, quo facilius de tota re deliberemus. <reg>tu</reg> velim, quod commodo valetudinis tuae fiat, quam longissime poteris
obviam nobis prodeas.

<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>de</reg> hereditate Preciana (quae quidem mihi magno dolori est valde enim illum amavi) sed hoc velim cures, si auctio ante meum adventum fiet, ut Pomponius aut, si is minus poterit, Camillus nostrum negotium curet; nos cum salvi venerimus, reliqua per nos agemus ; sin tu iam Roma
profecta eris, tamen curabis ut hoc ita fiat.  <reg>nos</reg>, si dii adiuvabunt, circiter Idus Nov. in Italia speramus fore.  <reg>vos</reg>, mea suavissima et optatissima Terentia, si nos amatis, curate ut valeatis.  <reg>vale</reg>.  Athenis a. d. <date>xvii K. Novemb.</date>
                     </p></div></div><div type="textpart" n="6" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Dyrrhach<date>i Id. Quint.</date> a. 706 (48).</seg><seg rend="salute">SVIS S. D.</seg></label><p><reg>nec</reg> saepe est cui litteras demus nec rem habemus ullam quam scribere velimus.  <reg>ex</reg> tuis litteris, quas proxime accepi, cognovi praedium nullum venire potuisse.  <reg>qua</reg> re
videatis velim quo modo satis fiat ei, cui scitis me satis fieri velle.  <reg>quod</reg> nostra tibi gratias agit, id ego non miror te mereri ut ea tibi merito tuo gratias agere possit. Pollicem, si adhuc non est profectus, quam primum fac extrudas. <reg>cura</reg> ut valeas.  Idib. Quint.
</p></div><div type="textpart" n="7" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. in portu Caietano nave conscensa vii ld. Iun. a. <date when="-0049">705 (49)</date>.</seg><seg rend="salute">TVLLIVS TERENTIAE SVAE S. P.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>omnis</reg> molestias et sollicitudines quibus et te miserrimam habui, id quod mihi molestissimum est, et Tulliolam, quae
nobis nostra vita dulcior est, deposui et eieci.  <reg>quid</reg> causae autem fuerit postridie intellexi quam a vobis discessi. <foreign xml:lang="greek">xolh\n  a)/kraton</foreign> 
noctu eieci ; statim ita sum levatus, ut mihi deus aliquis medicinam fecisse videatur ; cui quidem tu deo, quem ad modum soles, pie et caste satis facies <del>id est
Apollini et Aesculapio</del>. </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>navem</reg> spero nos valde bonam

habere. <reg>in</reg> eam simul atque conscendi, haec scripsi. <reg>deinde</reg>
conscribam ad nostros familiaris multas epistulas, quibus
te et Tulliolam nostram diligentissime commendabo.  <reg>cohortarer</reg> vos quo animo fortiores essetis, nisi vos fortiores cognossem quam quemquam virum.  <reg>et</reg> tamen eius modi spero negotia esse, ut et vos istic commodissime sperem esse et me aliquando cum similibus nostri rem p. defensuros.

</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>tu</reg> primum valetudinem tuam velim cures ; deinde, si tibi videbitur, villis iis utere quae longissime aberunt a militibus.  <reg>fundo</reg> Arpinati bene poteris uti cum familia urbana, si annona carior fuerit.  Cicero bellissimus tibi salutem plurimam dicit.  <reg>etiam</reg> atque etiam vale.  D. Vii. Idus Iun.
</p></div></div><div type="textpart" n="8" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Brundisi a. d. <date>iv Non. Iun.</date> a. 707 (47).</seg><seg rend="salute">TVLLIVS TERENTIAE SVAE S.</seg></label><p><reg>si</reg> vales, bene est, ego valeo.  <reg>valetudinem</reg> tuam velim cures diligentissime.  <reg>nam</reg> mihi et scriptum et nuntiatum est te in febrim subito incidisse.  <reg>quod</reg> celeriter me fecisti is de Caesaris litteris certiorem, fecisti mihi gratum.  <reg>item</reg> posthac, si quid opus erit, si quid acciderit novi, facies ut sciam.  <reg>cura</reg> ut valeas.  <reg>vale</reg>. D. <date>iiii Non. Iun.</date>
                  </p></div><div type="textpart" n="9" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Brundisi a. 706 (48) a. d. <date>xvi K. Ian.</date> 
                     </seg><seg rend="salute">TVLLIVS TERENTIAE SVAE S. P.</seg></label><p><reg>ad</reg> ceteras meas miserias accessit dolor et de Dolabellae valetudine et de Tulliae.  <reg>omnino</reg> de omnibus rebus nec quid consili capiam nec quid faciam scio.  <reg>tu</reg> velim tuam et Tulliae valetudinem cures.  <reg>vale</reg>.
</p></div><div type="textpart" n="10" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Brindisi <date>vii Id. Quint.</date> a. 707 (47).</seg><seg rend="salute">TVLLIVS S. D. TERENTIAE 5VAE.</seg></label><p><reg>quid</reg> fieri placeret scripsi ad Pomponium serius quam oportuit.  Cum eo si locuta eris, intelleges quid fieri velim ; apertius scribi, quoniam ad illum scripseram, necesse non fuit. <reg>de</reg> ea re et de ceteris rebus quam primum velim nobis litteras mittas.  <reg>valetudinem</reg> tuam cura diligenter. <reg>vale</reg>.  <date>vii Idus Quintilis.</date>

                  </p></div><div type="textpart" n="11" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Brundisi <date>xvii K. Quint.</date> a. 707 (47).</seg><seg rend="salute">TVLLIVS S. D. TERENTIAE SVAE.</seg></label><p>S. v. b. e. v.  Tullia nostra venit ad me <date>pr. Idus Iun.</date> 
                     <reg>cuius</reg> summa virtute et singulari humanitate graviore etiam sum dolore adfectus nostra factum esse neglegentia ut longe alia in fortuna esset atque eius pietas ac dignitas postulabat. <reg>nobis</reg> erat in animo Ciceronem ad Caesarem mittere et cum eo Cn. Sallustium.  <reg>si</reg> profectus erit, faciam te certiorem.  <reg>valetudinem</reg> tuam cura diligenter.  <reg>vale</reg>.  <date>xvii K. Quintilis.</date>
                  </p></div><div type="textpart" n="12" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Brundisi Non. Novemb. a. <date when="-0048">706 (48)</date>.</seg><seg rend="salute">TVLLIVS TERENTIAE SVAE S. D.</seg></label><p><reg>quod</reg> nos in Italiam salvos venisse gaudes, perpetuo gaudeas velim ; sed perturbati dolore animi magnisque iniuriis metuo ne id consili ceperimus, quod non facile explicare possimus.  <reg>qua</reg> re quantum potes adiuva ; quid
autem possis mihi in mentem non venit.  <reg>in</reg> viam quod te des hoc tempore nihil est.  <reg>et</reg> longum est iter et non tutum, et non video quid prodesse possis, si veneris. <reg>vale</reg>. D. <date>pr. Non. Nov.</date> Brundisio.
</p></div><div type="textpart" n="13" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Brundisi <date>vi Id. Quint.</date> a. 707 (47).</seg><seg rend="salute">TVLLIVS S. D. TERENTIAE SVAE.</seg></label><p><reg>quod</reg> scripsi ad te proximis litteris de nuntio remittendo, quae sit istius vis hoc tempore et quae concitatio multitudinis ignoro. <reg>si</reg> metuendus iratus est, quiesces ; tamen ab illo fortasse nascetur.  <reg>totum</reg> iudicabis quale sit et, quod in miserrimis rebus minime miserum putabis, id facies. <reg>vale</reg>.  <date>vi Id. Quintilis.</date>

                  </p></div><div type="textpart" n="14" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Menturnis <date>viii K. Febr.</date> a. 705 (49).</seg><seg rend="salute">TVLLIVS TERENTIAE ET PATER TVLLIAE, DVABVS  ANIMIS SVIS, ET CICERO MATRI OPTIMAE, SVAVISSIMAE SORORI S. R D.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>si</reg> vos valetis, nos valemus.  <reg>vestrum</reg> iam consilium est non solum meum quid sit vobis faciendum. <reg>si</reg> ille Romam modeste venturus est, recte in praesentia domi esse potestis in homo amens diripiendam urbem daturus est, vereor ut Dolabella ipse satis nobis prodesse possit.  <reg>etiam</reg> illud metuo ne iam intercludamur, ut cum velitis exire non liceat.  <reg>reliquum</reg> est, quod ipsae optime considerabitis, vestri similes feminae sintne Romae ; si enim non sunt, videndum est ut honeste vos esse possitis.  <reg>quo</reg> modo quidem nunc se res habet, modo ut haec nobis loca tenere liceat, bellissime vel mecum vel in nostris praediis esse poteritis.  <reg>etiam</reg> illud verendum est ne brevi tempore fames
in urbe sit.  
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>