<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:14.3.1-14.3.5</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:14.3.1-14.3.5</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="14" subtype="Book"><div type="textpart" n="3" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>accepi</reg> ab Aristocrito tris epistulas, quas ego lacrimis prope delevi ; conficior enim maerore, mea Terentia, nec meae me miseriae magis excruciant quam tuae vestraeque ; ego autem hoc miserior sum quam tu, quae es miserrima, quod ipsa calamitas communis est utriusque nostrum, sed culpa mea propria est.  <reg>meum</reg> fuit officium vel legatione vitare periculum vel diligentia et copiis resistere vel cadere fortiter. <reg>hoc</reg> miserius, turpius, indignius nobis nihil fuit.

</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>qua</reg> re cum dolore conficior tum etiam pudore ; pudet enim me uxori meae optimae, suavissimis liberis virtutem et diligentiam non praestitisse.  <reg>nam</reg> mi ante oculos dies noctesque versatur squalor vester et maeror et infirmitas valetudinis tuae, spes autem salutis pertenuis ostenditur. <reg>inimici</reg> sunt multi, invidi paene omnes ; eicere nos magnum
fuit, excludere facile est.  <reg>sed</reg> tamen quam diu vos eritis in spe, non deficiam, ne omnia mea culpa cecidisse videantur.

<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>ut</reg> tuto sim, quod laboras, id mihi nunc facillimum est, a quem etiam inimici volunt vivere in tantis miseriis ; ego
tamen faciam quae praecipis.  <reg>amicis</reg> quibus voluisti egi gratias et eas litteras Dexippo dedi meque de eorum officio scripsi a te certiorem esse factum.  Pisonem nostrum mirifico esse studio in nos et officio et ego perspicio et omnes
praedicant.  <reg>di</reg> faxint ut tali genero mihi praesenti tecum simul et cum liberis nostris frui liceat! <reg>nunc</reg> spes reliqua
est in novis tr. pl. et in primis quidem diebus ; nam si inveterarit, actum est. </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>ea</reg> re ad te statim Aristocritum misi

ut ad me continuo initia rerum et rationem totius negoti
posses scribere ; etsi Dexippo quoque ita imperavi, statim ut recurreret, et ad fratrem misi ut crebro tabellarios mitteret. <reg>nam</reg> ego eo nomine sum Dyrrhachi hoc tempore, ut quam celerrime quid agatur audiam, et sum tuto ; civitas enim haec semper a me defensa est.  Cum inimici nostri venire
dicentur, tum in Epirum ibo.

<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p><reg>quod</reg> scribis te, si velim, ad me venturam, ego vero, cum sciam magnam partem istius oneris abs te sustineri, te
istic esse volo.  <reg>si</reg> perficitis quod agitis, me ad vos venire oportet ; sin autem  sed nihil opus est reliqua scribere.
<reg>ex</reg> primis aut summum secundis litteris tuis constituere poterimus quid nobis faciendum sit tu modo ad me velim omnia diligentissime perscribas ; etsi magis iam rem quam litteras debeo exspectare.  <reg>cura</reg> ut valeas et ita tibi persuadeas, mihi te carius nihil esse nec umquam fuisse. <reg>vale</reg>,
mea Terentia ; quam ego videre videor itaque debilitor lacrimis.  <reg>vale</reg>.  Pr. K. Dec.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>