<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:14.2.1-14.2.4</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:14.2.1-14.2.4</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="14" subtype="Book"><div type="textpart" n="2" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>noli</reg> putare me ad quemquam longiores epistulas scribere, nisi si quis ad me plura scripsit, cui puto rescribi oportere ; nec enim habeo quid scribam nec hoc tempore quicquam difficilius facio ; ad te vero et ad nostram Tulliolam non queo sine plurimis lacrimis scribere ; vos enim video esse miserrimas, quas ego beatissimas semper
esse volui, idque praestare debui et, nisi tam timidi fuissemus, praestitissem.  Pisonem nostrum merito eius amo

plurimum. </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>
Eum, ut potui, per litteras cohortatus sum gratiasque egi, ut debui.  <reg>in</reg> novis tr. pl. intellego spem te habere.  <reg>id</reg> erit firmum, si Pompei voluntas erit ; sed
Crassum tamen metuo.  A te quidem omnia fieri fortissime et amantissime video nec miror, sed maereo casum eius modi ut tantis tuis miseriis meae miseriae subleventur. <reg>nam</reg> ad me P. Valerius, homo officiosus, scripsit, id quod ego maximo cum fletu legi, quem ad modum a Vestae ad
tabulam Valeriam ducta esses.  <reg>hem</reg>, mea lux, meum desiderium, unde omnes opem petere solebant! te nunc, mea Terentia, sic vexari, sic iacere in lacrimis et sordibus, idque fieri mea culpa, qui ceteros servavi, ut nos periremus!

<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>quod</reg> de domo scribis, hoc est de area, ego vero tum

denique mihi videbor restitutus, si illa nobis erit restituta.
<reg>verum</reg> haec non sunt in nostra manu ; illud doleo, quae impensa facienda est, in eius partem te miseram et despoliatam venire.  <reg>quod</reg> si conficitur negotium, omnia consequemur ; sin eadem nos fortuna premet, etiamne reliquias
tuas misera proicies? <reg>obsecro</reg> te, mea vita, quod ad sumptum attinet, sine alios, qui possunt si modo volunt, sustinere et valetudinem istam infirmam, si me amas, noli vexare.  <reg>nam</reg> mihi ante oculos dies noctesque versaris ; omnis labores te excipere video ; timeo ut sustineas.  <reg>sed</reg> video in te esse omnia.  <reg>qua</reg> re, ut id quod speras et quod agis consequamur, servi valetudini. </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>ego</reg> ad quos scribam
nescio, nisi ad eos qui ad me scribunt, aut ad eos de quibus ad me vos aliquid scribitis.  <reg>longius</reg>, quoniam ita vobis placet, non discedam ; sed velim quam saepissime litteras mittatis, praesertim si quid est firmius quod speremus. <reg>valete</reg>, mea desideria, valete.  D. a. d. <date>iii Non. Oct.</date> Thessalonica.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>