<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:14.18.1-14.18.2</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:14.18.1-14.18.2</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="14" subtype="Book"><div type="textpart" n="18" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>considerandum</reg> vobis etiam atque etiam, animae meae, diligenter puto quid faciatis, Romaene sitis an mecum an aliquo tuto loco ; id non solum meum consilium est sed etiam vestrum.  <reg>mihi</reg> veniunt in mentem haec, Romae vos esse tuto posse per Dolabellam, eamque rem posse nobis adiumento esse, si quae vis aut si quae rapinae fieri coeperint.  <reg>sed</reg> rursus illud me movet, quod video omnis bonos abesse Roma et eos mulieres suas secum habere.  <reg>haec</reg> autem regio, in qua ego sum, nostrorum est cum oppidorum tum etiam praediorum, ut et multum esse mecum et, cum

abieritis, commode et in nostris esse possitis. </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>mihi</reg> plane non satis constat adhuc utrum sit melius.  <reg>vos</reg> videte quid aliae faciant isto loco feminae et ne, cum velitis, exire non liceat.  <reg>id</reg> velim, diligenter etiam atque etiam vobiscum et cum amicis consideretis.  <reg>domus</reg> ut propugnacula et praesidium habeat Philotimo dicetis ; et velim tabellarios instituatis certos, ut cotidie aliquas a vobis litteras accipiam ; maxime autem date operam ut valeatis, si nos vultis valere.  <date>viiii K. Formiis.</date>
                     </p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>