<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:13.8.1-13.8.3</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:13.8.1-13.8.3</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="13" subtype="Book"><div type="textpart" n="8" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>Cum et mihi conscius essem quanti te facerem et tuam erga me benevolentiam expertus essem, non dubitavi a te
petere, quod mihi petendum esset. 

<milestone unit="para"/>P. Sestium quanti faciam ipse optime scio, quanti autem facere debeam et tu et omnes homines sciunt.  <reg>is</reg> cum ex aliis te mei studiosissimum esse cognosset, petivit a me ut ad te quam accuratissime scriberem de re C. Albini senatoris, cuius ex filia natus est L. Sestius, optimus adulescens, filius P. Sesti.  <reg>hoc</reg> idcirco scripsi, ut intellegeres non
solum me pro P. Sestio laborare debere, sed Sestium etiam

pro Albinio. </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>res</reg> 'autem est haec : A M. Laberio C. Albinius praedia in aestimationem accepit, quae praedia Laberius emerat a Caesare de bonis Plotianis.  <reg>ea</reg> si dicam non esse e re p. dividi, docere te videar, non rogare.  <reg>sed</reg> tamen cum Caesar Sullanas venditiones et adsignationes ratas esse velit, quo firmiores existimentur suae, si ea praedia dividentur quae ipse Caesar vendidit, quae tandem in eius venditionibus esse poterit auctoritas? <reg>sed</reg> hoc quale

sit tu pro tua prudentia considerabis. </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>ego</reg> te plane rogo atque ita, ut maiore studio, iustiore de causa, magis ex animo rogare nihil possim, ut Albinio parcas, praedia Laberiana ne attingas.  Magna me adfeceris non modo laetitia, sed etiam quodam modo gloria, si P. Sestius homini maxime necessario satis fecerit per me, ut ego illi uni plurimum debeo.  <reg>quod</reg> ut facias te vehementer etiam atque etiam rogo.  Maius mihi dare beneficium nullum potes ; id mihi intelleges esse gratissimum.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>