<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:13.77.1-13.77.2</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:13.77.1-13.77.2</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="13" subtype="Book"><div type="textpart" n="77" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>Cum his temporibus non sane in senatum ventitarem, tamen, ut tuas litteras legi, non existimavi me salvo iure nostrae veteris amicitiae multorumque inter nos officiorum facere posse ut honori tuo deessem. <reg>itaque</reg> adfui supplicationemque tibi libenter decrevi nec reliquo tempore ullo aut
rei aut existimationi aut dignitati tuae deero. <reg>atque</reg> hoc ut tui necessarii sciant, hoc me animo erga te esse, velim facias eos per litteras certiores, ut si quid tibi opus sit ne dubitent mihi iure suo denuntiare.

<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>
M. Bolanum, virum bonum et fortem et omnibus rebus

ornatum meumque veterem amicum, tibi magno opere commendo.  <reg>pergratum</reg> mihi feceris, si curaris ut is intellegat hanc commendationem sibi magno adiumento fuisse ; ipsumque virum optimum gratissimumque cognosces.  <reg>promitto</reg> tibi te ex eius amicitia magnam voluptatem esse capturum.

<milestone unit="para"/>
                     </p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>