<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:13.75.1-13.75.2</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:13.75.1-13.75.2</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="13" subtype="Book"><div type="textpart" n="75" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>etsi</reg> non dubito quin apud te mea commendatio prima satis valeat, tamen obsequor homini familiarissimo, C. Avianio Flacco, cuius causa omnia cum cupio tum me hercule etiam debeo.  <reg>de</reg> quo et praesens tecum egi diligenter, cum tu mihi humanissime respondisti, et scripsi ad te accurate antea ; sed putat interesse sua me ad te quam
so saepissime scribere.  <reg>qua</reg> re velim mihi ignoscas, si illius
voluntati obtemperans minus videbor meminisse constantiae

tuae. </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>
A te idem illud peto ut de loco, quo deportet frumentum, et de tempore Avianio commodes, quorum utrumque per eundem me obtinuit triennium, dum Pompeius isti negotio praefuit.  <reg>summa</reg> est, in quo mihi gratissimum facere possis, si curaris ut Avianius, quoniam se a me amari putat, me a te amari sciat.  <reg>erit</reg> id mihi pergratum.

</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>