<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:13.72.1-13.72.2</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:13.72.1-13.72.2</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="13" subtype="Book"><div type="textpart" n="72" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>Caerelliae, necessariae meae, rem, nomina, possessiones Asiaticas commendavi tibi praesens in hortis tuis quam potui diligentissime, tuque mihi pro tua consuetudine proque tuis in me perpetuis maximisque officiis omnia te facturum liberalissime recepisti.  <reg>meminisse</reg> te id spero ; scio enim solere.  <reg>sed</reg> tamen Caerelliae procuratores scripserunt te propter magnitudinem provinciae multitudinemque negotiorum etiam atque etiam esse commonefaciendum.
<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>peto</reg> igitur ut memineris te omnia, quae tua fides pateretur, mihi cumulate recepisse.  <reg>equidem</reg> existimo habere te magnam facultatem (sed hoc tui est consili et iudici) ex eo s. c., quod in heredes C. Vennoni factum est, Caerelliae commodandi.  <reg>id</reg> senatus consultum tu interpretabere pro tua sapientia ; scio enim eius ordinis auctoritatem semper apud te magni fuisse. <reg>quod</reg> reliquum est, sic velim existimes quibuscumque rebus Caerelliae benigne feceris mihi te gratissimum esse facturum.</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>