<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:13.69.1-13.72.1</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:13.69.1-13.72.1</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="13" subtype="Book"><div type="textpart" n="69" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>C. Curtius Mithres est ille quidem, ut scis, libertus Postumi, familiarissimi mei, sed me colit et observat aeque is atque illum ipsum patronum suum.  <reg>apud</reg> eum ego sic Ephesi fui, quotienscumque fui, tamquam domi meae, multaque acciderunt in quibus et benevolentiam eius erga me experirer et fidem.  <reg>itaque</reg> si quid aut mihi aut meorum cuipiam in Asia opus est, ad hunc scribere consuevi, huius cum opera et fide tum domo et re uti tamquam mea.

<milestone unit="para"/>
                        <reg>haec</reg> ad te eo pluribus scripsi ut intellegeres me non †vulgare nec ambitiose, sed ut pro homine intimo ac mihi

pernecessario scribere. </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>peto</reg> igitur a te ut in ea controversia, quam habet de fundo cum quodam Colophonio, et in ceteris rebus quantum fides tua patietur quantumque tuo commodo poteris tantum ei honoris mei causa commodes ; etsi ut eius modestiam cognovi, gravis tibi nulla in re erit.  <reg>si</reg> et mea commendatione et sua probitate adsecutus erit ut de se bene existimes, omnia se adeptum
arbitrabitur.  <reg>ut</reg> igitur eum recipias in fidem habeasque in numero tuorum te vehementer etiam atque etiam rogo. <reg>ego</reg> quae te velle quaeque ad te pertinere arbitrabor omnia studiose diligenterque curabo.
</p></div></div><div type="textpart" n="70" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Romae, ut videtur, a. <date when="-0046">708 (46)</date>.</seg><seg rend="salute">M. CICERO P. SERVILIO CONLEGAE S. R</seg></label><p><reg>quia</reg> non est obscura tua in me benevolentia, sic fit ut multi per me tibi velint commendari ; ego autem tribuo non numquam in vulgus, sed plerumque necessariis, ut hoc
tempore.  <reg>nam</reg> cum T. Ampio Balbo mihi summa familiaritas necessitudoque est.  <reg>eius</reg> libertum, T. Ampium Menandrum, hominem frugi et modestum et patrono et nobis vehementer probatum, tibi commendo maiorem in modum. <reg>vehementer</reg> mihi gratum feceris, si quibuscumque rebus
sine tua molestia poteris ei commodaris.  <reg>quod</reg> ut facias te vehementer etiam atque etiam rogo.
</p></div><div type="textpart" n="71" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Romae, ut videtur, a. <date when="-0046">708 (46)</date>.</seg><seg rend="salute">M. CICERO S. D. P. SERVILIO CONLEGAE.</seg></label><p><reg>multos</reg> tibi commendem necesse est, quoniam omnibus nota nostra necessitudo est tuaque erga me benevolentia ;
sed tamen etsi omnium causa quos commendo velle debeo, tamen cum omnibus non eadem mihi causa est.  T. Agusius et comes meus fuit illo miserrimo tempore et omnium itinerum, navigationum, laborum, periculorum meorum
socius neque hoc tempore discessisset a me nisi ego ei permisissem.  <reg>qua</reg> re sic tibi eum commendo ut unum de meis domesticis et maxime necessariis.  <reg>pergratum</reg> mihi feceris, si eum ita tractaris, ut intellegat hanc commendationem sibi magno usu atque adiumento fuisse.
</p></div><div type="textpart" n="72" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Romae, ut videtur, a. <date when="-0046">708 (46)</date>.</seg><seg rend="salute">M. CICERO P. SERVILIO CONLEGAE S.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>Caerelliae, necessariae meae, rem, nomina, possessiones Asiaticas commendavi tibi praesens in hortis tuis quam potui diligentissime, tuque mihi pro tua consuetudine proque tuis in me perpetuis maximisque officiis omnia te facturum liberalissime recepisti.  <reg>meminisse</reg> te id spero ; scio enim solere.  <reg>sed</reg> tamen Caerelliae procuratores scripserunt te propter magnitudinem provinciae multitudinemque negotiorum etiam atque etiam esse commonefaciendum.
<milestone unit="para"/>
                     </p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>