<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:13.69.1-13.69.2</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:13.69.1-13.69.2</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="13" subtype="Book"><div type="textpart" n="69" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>C. Curtius Mithres est ille quidem, ut scis, libertus Postumi, familiarissimi mei, sed me colit et observat aeque is atque illum ipsum patronum suum.  <reg>apud</reg> eum ego sic Ephesi fui, quotienscumque fui, tamquam domi meae, multaque acciderunt in quibus et benevolentiam eius erga me experirer et fidem.  <reg>itaque</reg> si quid aut mihi aut meorum cuipiam in Asia opus est, ad hunc scribere consuevi, huius cum opera et fide tum domo et re uti tamquam mea.

<milestone unit="para"/>
                        <reg>haec</reg> ad te eo pluribus scripsi ut intellegeres me non †vulgare nec ambitiose, sed ut pro homine intimo ac mihi

pernecessario scribere. </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>peto</reg> igitur a te ut in ea controversia, quam habet de fundo cum quodam Colophonio, et in ceteris rebus quantum fides tua patietur quantumque tuo commodo poteris tantum ei honoris mei causa commodes ; etsi ut eius modestiam cognovi, gravis tibi nulla in re erit.  <reg>si</reg> et mea commendatione et sua probitate adsecutus erit ut de se bene existimes, omnia se adeptum
arbitrabitur.  <reg>ut</reg> igitur eum recipias in fidem habeasque in numero tuorum te vehementer etiam atque etiam rogo. <reg>ego</reg> quae te velle quaeque ad te pertinere arbitrabor omnia studiose diligenterque curabo.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>