<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:13.68.1-13.68.3</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:13.68.1-13.68.3</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="13" subtype="Book"><div type="textpart" n="68" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>gratae</reg> mihi vehementer tuae litterae fuerunt, ex quibus cognovi cursus navigationum tuarum significabas enim
memoriam tuam nostrae necessitudinis, qua mihi nihil poterat esse iucundius.  <reg>quod</reg> reliquum est, multo etiam erit gratius, si ad me de re p., id est de statu provinciae, -de institutis tuis familiariter scribes.  <reg>quae</reg> quamquam ex multis pro tua claritate audiam, tamen libentissime ex tuis
litteris cognoscam.

<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>ego</reg> ad te de re p. summa quid sentiam non saepe

scribam propter periculum eius modi litterarum ; quid
agatur autem scribam saepius.  <reg>sperare</reg> tamen videor Caesari, conlegae nostro, fore curae et esse ut habeamus aliquam rem p. cuius consiliis magni referebat te interesse sed si tibi utilius est, id est gloriosius, Asiae praeesse et istam partem rei p. male adfectam tueri, mihi quoque idem quod tibi et laudi tuae profuturum est optatius debet esse.

</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>ego</reg> quae ad tuam dignitatem pertinere arbitrabor summo studio diligentiaque curabo in primisque tuebor omni observantia clarissimum virum, patrem tuum, quod et pro vetustate necessitudinis et pro beneficiis vestris et pro dignitate ipsius facere debeo.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>