<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:13.66.2-13.67.2</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:13.66.2-13.67.2</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="13" subtype="Book"><div type="textpart" n="66" subtype="letter"><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>quod</reg> si Romae fuisses, etiam salutem A. Caecinae essemus, ut opinio mea fert, per te consecuti ; de qua tamen magnam spem habemus freti clementia conlegae tui.  <reg>nunc</reg> quoniam tuam iustitiam secutus tutissimum sibi portum provinciam istam duxit esse, etiam atque etiam te rogo atque
oro ut eum et in reliquus veteris negotiationis conligendis iuves et ceteris rebus tegas atque tueare.  <reg>hoc</reg> mihi gratius facere nihil potes.
</p></div></div><div type="textpart" n="67" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Romae, ut videtur. a. <date when="-0046">708 (46)</date>.</seg><seg rend="salute">M. CICERO P. SERVILIO PROPR. S.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>ex</reg> provincia mea Ciliciensi, cui scis <foreign xml:lang="greek">trei=s dioikh/seis</foreign> Asiaticas adtributas fuisse, nullo sum familiarius usus quam
Androne, Artemonis filio, Laudicensi, eumque habui in ea civitate cum hospitem tum vehementer ad meae vitae rationem et consuetudinem accommodatum ; quem quidem multo etiam pluris postea quam decessi facere coepi, quod multis rebus expertus sum gratum hominem meique memorem.  <reg>itaque</reg> eum Romae libentissime vidi ; non te
enim fugit, qui plurimis in ista provincia benigne fecisti,
quam multi grati reperiantur.

<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>haec</reg> propterea scripsi, ut et me non sine causa laborare

intellegeres et tu ipse eum dignum hospitio tuo iudicares.
<reg>feceris</reg> igitur mihi gratissimum, si ei declararis quanti me facias, id est si receperis eum in fidem tuam et quibuscumque rebus honeste ac sine molestia tua poteris adiuveris. <reg>hoc</reg> mihi erit vehementer gratum idque ut facias te etiam atque etiam rogo.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>