<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:13.60.1</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:13.60.1</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="13" subtype="Book"><div type="textpart" n="60" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>L. Livineius Trypho est omnino L. Reguli, familiarissimi mei, libertus ; cuius calamitas etiam officiosiorem me facit in illum ; nam benevolentior quam semper fui esse non possum.  <reg>sed</reg> ego libertum eius per se ipsum diligo ; summa enim eius erga me officia exstiterunt iis nostris temporibus, quibus facillime <del>honam</del> benevolentiam hominum et fidem perspicere potui.  Eum tibi ita commendo, ut homines grati et memores bene meritos de se commendare debent.  <reg>pergratum</reg> mihi feceris, si ille intellexerit se, quod pro salute mea multa pericula adierit, saepe hieme summa navigarit, pro tua erga me benevolentia gratum etiam
tibi fecisse.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>