<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:13.6.1-13.6.5</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:13.6.1-13.6.5</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="13" subtype="Book"><div type="textpart" n="6" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>S. v. b. e. v.  <reg>credo</reg> te memoria tenere me et coram
P. Cuspio tecum locutum esse, cum te prosequerer paludatum, et item postea pluribus verbis tecum egisse ut, quoscumque tibi eius necessarios commendarem, haberes eos in numero meorum necessariorum.  <reg>id</reg> tu pro tua summa erga me benevolentia perpetuaque observantia mihi liberalissime atque humanissime recepisti.

<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>
Cuspius, homo in omnis suos officiosissimus, mirifice quosdam homines ex ista provincia tuetur et diligit, propterea
quod fuit in Africa bis, cum maximis societatis negotiis praeesset.  <reg>itaque</reg> hoc eius officium, quod adhibetur erga illos, ego mea facultate et gratia soleo quantum possum adiuvare.  <reg>qua</reg> re Cuspianorum omnium commendationis causam hac tibi epistula exponendam putavi, reliquis epistulis tantum faciam ut notam apponam eam, quae mihi tecum convenit, et simul significem de numero esse Cuspi amicorum ; </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>
sed hanc commendationem quam his litteris

consignare volui, scito esse omnium gravissimam ; nam P.
Cuspius singulari studio contendit a me ut tibi quam diligentissime L. Iulium commendarem.  <reg>eius</reg> ego studio vix videor mihi satis facere posse, si utar verbis iis, quibus, cum diligentissime quid agimus, uti solemus ; nova quaedam postulat et putat me eius generis artificium quoddam tenere.
<reg>ei</reg> ego pollicitus sum me ex intima nostra arte deprompturum mirificum genus commendationis. </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>id</reg> quoniam adsequi non possum, tu re velim efficias ut ille genere mearum litterarum
incredibile quiddam perfectum arbitretur. <reg>id</reg> facies, si

omne genus liberalitatis, quod et ab humanitate et potestate
tua proficisci poterit, non modo re sed etiam verbis, vultu denique exprompseris ; quae quantum in provincia valeant vellem expertus esse, sed tamen suspicor. <reg>ipsum</reg> hominem, quem tibi commendo, perdignum esse tua amicitia, non solum quia mihi Cuspius dicit, credo, tametsi id satis esse
debebat, sed quia novi eius iudicium in hominibus et amicis deligendis.

<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p><reg>harum</reg> litterarum vis quanta fuerit propediem iudicabo tibique, ut confido, gratias agam.  <reg>ego</reg> quae te velle quaeque ad te pertinere arbitrabor, omnia studiose diligenterque
curabo.  <reg>cura</reg> ut valeas.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>