<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:13.57.1-13.60.1</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:13.57.1-13.60.1</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="13" subtype="Book"><div type="textpart" n="57" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>quo</reg> magis cotidie ex litteris nuntiisque bellum magnum  esse in Syria cognosco, eo vehementius a te pro nostra necessitudine contendo ut mihi M. Anneium legatum primo quoque tempore remittas ; na m eius opera, consilio, scientia
rei militaris vel maxime intellego me et rem p. adiuvari posse.  <reg>quod</reg> nisi tanta res eius ageretur, nec ipse adduci potuisset ut a me discederet, neque ego ut eum a me dimitterem.  <reg>ego</reg> in Ciliciam proficisci cogito circiter K. Mai. <reg>ante</reg> eam diem M. Anneius ad me redeat oportet. </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>illud</reg>
quod tecum et coram et per litteras diligentissime egi, id et nunc etiam atque etiam rogo curae tibi sit, ut suum negotium, quod habet cum populo Sardiano, pro causae veritate et pro sua dignitate conficiat.  <reg>intellexi</reg> ex tua oratione, cum tecum Ephesi locutus sum, te ipsius M. Annei causa
omnia velle ; sed tamen sic velim existimes, te mihi nihil gratius facere posse quam si intellexero per te illum ipsum negotium ex sententia confecisse, idque quam primum ut efficias te etiam atque etiam rogo.
</p></div></div><div type="textpart" n="58" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. fortasse Laudiceae post a. d. <date>iii Id. Febr.</date> a. 704 (50).</seg><seg rend="salute">M. CICERO C. TITIO L. F. RVFO PR. VRB. S.     .</seg></label><p>L. Custidius est tribulis et municeps et familiaris meus. <reg>is</reg> causam habet, quam causam ad te deferet.  <reg>commendo</reg> tibi hominem, sic ut tua fides et meus pudor postulat,
tantum ut facilis ad te aditus habeat, quae aequa postulabit ut libente te impetret, sentiatque meam sibi amicitiam, etiam cum longissime absim, prodesse, in primis apud te.

</p></div><div type="textpart" n="59" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Laudiceae post a. d. <date>iii Id. Febr.</date> a. 704 (50).</seg><seg rend="salute">M. CICERO C. CVRTIO PEDVCAEANO PR. S. </seg></label><p>M. Fadium unice diligo, summaque mihi cum eo consuetudo et familiaritas est pervetus.  <reg>in</reg> eius controversiis quid decernas a te non peto (servabis, ut tua fides et dignitas postulat, edictum et institutum tuum), sed ut quam facillimos ad te aditus habeat, quae erunt aequa libente te impetret, ut meam amicitiam sibi, etiam cum procul absim, prodesse sentiat, praesertim apud te.  <reg>hoc</reg> te vehementer etiam atque etiam rogo.

</p></div><div type="textpart" n="60" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Romae post reditum fortasse ex. a. <date when="-0046">698 (46)</date>.</seg><seg rend="salute">M. CICERO C. MVNATIO C. F. S.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>L. Livineius Trypho est omnino L. Reguli, familiarissimi mei, libertus ; cuius calamitas etiam officiosiorem me facit in illum ; nam benevolentior quam semper fui esse non possum.  <reg>sed</reg> ego libertum eius per se ipsum diligo ; summa enim eius erga me officia exstiterunt iis nostris temporibus, quibus facillime <del>honam</del> benevolentiam hominum et fidem perspicere potui.  Eum tibi ita commendo, ut homines grati et memores bene meritos de se commendare debent.  <reg>pergratum</reg> mihi feceris, si ille intellexerit se, quod pro salute mea multa pericula adierit, saepe hieme summa navigarit, pro tua erga me benevolentia gratum etiam
tibi fecisse.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>